Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Amos 3


font

1Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel,super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:2“ Tantummodovos cognovi
ex omnibus cognationibus terrae;
idcirco visitabo super vos
omnes iniquitates vestras.
3Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?
4Numquid rugiet leo in saltu,
nisi habuerit praedam?
Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,
nisi aliquid apprehenderit?
5Numquid cadet avis super terram
absque laqueo?
Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
6Si clanget tuba in civitate,
populus non expavescet?
Si erit malum in civitate,
nonne Dominus fecit?
7Nihil enim faciet Dominus Deus,
nisi revelaverit secretum suum
ad servos suos prophetas.
8Leo rugit,
quis non timebit?
Dominus Deus locutus est,
quis non prophetabit?
9Auditum facite in aedibus Assyriae
et in aedibus terrae Aegypti
et dicite: “Congregamini super montes Samariae”;
et videte insanias multas in medio eius
et oppressos in sinu eius.
10Et nescierunt facere rectum,
dicit Dominus,
thesaurizantes violentiam et rapinas
in aedibus suis ”.
11Propterea haec dicit Dominus Deus:
“ Inimicus circumdabit terram,
et detrahetur ex te fortitudo tua,
et diripientur aedes tuae ”.
12Haec dicit Dominus:
“ Quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel,
qui habitant in Samaria,
in margine lectuli
et in Damasci grabato.
13Audite et contestamini in domo Iacob,
dicit Dominus, Deus exercituum:
14In die cum visitavero praevaricationes Israel,
super eum visitabo et super altaria Bethel,
et amputabuntur cornua altaris
et cadent in terram;
15et percutiam domum hiemalem
cum domo aestiva,
et peribunt domus eburneae,
et dissipabuntur aedes magnae ”,
dicit Dominus.