Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Amos 4


font

1Audite verbum hoc,
vaccae Basan,
quae estis in monte Samariae,
quae opprimitis egenos
et vexatis pauperes,
quae dicitis dominis vestris:
“ Affer, ut bibamus ”.
2Iuravit Dominus Deus
in sanctitate sua:
“ Ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis
et posteros vestros in hamis piscatoriis;
3et per aperturas exibitis altera contra alteram
et proiciemini in Armon ”,
dicit Dominus.
4“ Venite in Bethel et impie agite,
ad Galgalam et multiplicate praevaricationem;
et offerte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras,
5et sacrificate de fermentato laudem
et vocate voluntarias oblationes et annuntiate;
sic enim diligitis, filii Israel ”,
dicit Dominus Deus.
6“ Unde et ego dedi vobis
vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris
et indigentiam panis in omnibus locis vestris;
et non estis reversi ad me ”,
dicit Dominus.
7“ Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem;
et plui super unam civitatem
et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est,
et pars, super quam non plui, aruit.
8Tunc fugiebant duae, tres civitates
ad unam civitatem, ut biberent aquam,
et non satiabantur;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus.
9“ Percussi vos in vento urente et in aurugine;
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
ficeta vestra et oliveta vestra
comedit eruca;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus.
10“ Misi in vos pestem
sicut pestem Aegypti,
percussi in gladio iuvenes vestros,
captis equis vestris;
et ascendere feci putredinem
castrorum vestrorum in nares vestras;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus.
11“ Subverti vos,
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,
et facti estis quasi torris
raptus ab incendio;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus.
12Quapropter haec faciam tibi, Israel,
et quia haec faciam tibi,
praeparare in occursum Dei tui, Israel;
13quia ecce formans montes et creans ventum
et annuntians homini cogitationem eius,
faciens auroram et tenebras
et gradiens super excelsa terrae;
Dominus, Deus exercituum, nomen eius.