Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 39


font

1Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices: Haec dicitDominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal;2etcircumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducamte super montes Israel.3Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua etsagittas tuas de manu dextera tua deiciam.4Super montes Israel cades, tu etomnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili etbestiis terrae dedi te devorandum:5super faciem agri cades, quia ego locutussum, ait Dominus Deus.6Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant ininsulis confidenter, et scient quia ego Dominus.7Et nomen sanctum meum notumfaciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, etscient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel.8Ecce venit et fit, aitDominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.
9Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburentarma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, etsuccendent ea igne septem annis.10Et non portabunt ligna de campis nequesuccident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos,quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.11Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallemviatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibiGog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.12Etsepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus;13sepeliet autemeum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.14Et viros iugiter constituent lustrantes terram, quisepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post mensesautem septem quaerere incipient15et circuibunt peragrantes terram; cumqueviderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illudpollinctores in valle Multitudinis Gog.16Nomen quoque civitatis Amona, etmundabunt terram.17Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibuscunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimammeam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatiscarnes et bibatis sanguinem.18Carnes fortium comedetis et sanguinem principumterrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;19et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem devictima, quam ego immolabo vobis.20Et saturabimini super mensam meam de equoet de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait DominusDeus.
21Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum,quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;22et scient domus Israelquia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps,23et scient gentes quoniamin iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderimfaciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint ingladio universi.24Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis etabscondi faciem meam ab illis.
25Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnisdomus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.26Et portabunt confusionemsuam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverintin terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.27Et reduxero eos depopulis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero ineis in oculis gentium plurimarum,28et scient quia ego Dominus Deus eorum, eoquod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et nondereliquerim quemquam ex eis ibi.29Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.