Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ezechiele 27


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
2 “Tu er go, fili hominis,assume super Tyrum lamentum2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris,negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.
3 et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : Hæc dicit Dominus Deus :
O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
4 In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.
4 et in corde maris sita.
Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum :
5 Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;
5 abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris :
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
6 quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.
6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos,
et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico,
et prætoriola de insulis Italiæ.
7 Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
7 Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum
ut poneretur in malo :
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
8 Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.
8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui :
sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
9 Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.
9 Senes Giblii et prudentes ejus
habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ :
omnes naves maris, et nautæ earum,
fuerunt in populo negotiationis tuæ.
10 Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem.
10 Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo
viri bellatores tui :
clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadiierant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsicompleverunt pulchritudinem tuam.11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu :
sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis,
pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum :
ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12 Tharsis negotiatrix tua proptermultitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederuntpro mercibus tuis.12 Carthaginenses negotiatores tui,
a multitudine cunctarum divitiarum,
argento, ferro, stanno, plumboque
repleverunt nundinas tuas.
13 Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia etvasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo.13 Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui :
mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
14 De domo Thogormaequos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum;14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos
adduxerunt ad forum tuum.
15 filiiRhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos etebenina reddiderunt tibi ut tributum.15 Filii Dedan negotiatores tui ;
insulæ multæ, negotiatio manus tuæ :
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
16 Edom negotiator tuus proptermultitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum etcorallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis.16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum :
gemmam, et purpuram, et scutulata,
et byssum, et sericum, et chodchod
proposuerunt in mercatu tuo.
17 Iuda et terra Israel ipsiinstitores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunttibi in commutationem.17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo :
balsamum, et mel, et oleum, et resinam
proposuerunt in nundinis tuis.
18 Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operumtuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum,
in multitudine diversarum opum,
in vino pingui, in lanis coloris optimi.
19 et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia etcalamus in commutatione tua erat.19 Dan, et Græcia, et Mosel,
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum :
stacte et calamus in negotiatione tua.
20 Dedan institores tui in tapetibus adequitandum.20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae;cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui.21 Arabia et universi principes Cedar,
ipsi negotiatores manus tuæ :
cum agnis, et arietibus, et hædis,
venerunt ad te negotiatores tui.
22 Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnemlapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis.22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui :
cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro,
quod proposuerunt in mercatu tuo.
23 Charran et Chenne etEden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui.23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ;
Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
24 Ipsinegotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitistexturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
24 Ipsi negotiatores tui multifariam,
involucris hyacinthi, et polymitorum,
gazarumque pretiosarum,
quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus :
cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
25 Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.
25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua :
et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
26 In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.
26 In aquis multis adduxerunt te remiges tui :
ventus auster contrivit te in corde maris.
27 Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.
27 Divitiæ tuæ, et thesauri tui,
et multiplex instrumentum tuum :
nautæ tui et gubernatores tui,
qui tenebant supellectilem tuam,
et populo tuo præerant :
viri quoque bellatores tui, qui erant in te,
cum universa multitudine tua quæ est in medio tui,
cadent in corde maris in die ruinæ tuæ :
28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.
28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
29 Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.
29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum :
nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt.
30 Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.
30 Et ejulabunt super te voce magna :
et clamabunt amare,
et superjacient pulverem capitibus suis,
et cinere conspergentur.
31 Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;
31 Et radent super te calvitium,
et accingentur ciliciis :
et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo.
32 et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?
32 Et assument super te carmen lugubre,
et plangent te :
Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris ?
33 Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.
33 Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari
implesti populos multos :
in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum,
ditasti reges terræ.
34 Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.
34 Nunc contrita es a mari :
in profundis aquarum opes tuæ,
et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt.
35 Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato;
35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te,
et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
36 negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum” ”.
36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te :
ad nihilum deducta es,
et non eris usque in perpetuum.