Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ezechiele 27


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:1 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
2 “Tu er go, fili hominis,assume super Tyrum lamentum2 ואתה בן אדם שא על צר קינה
3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris,negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.
3 ואמרת לצור הישבתי על מבואת ים רכלת העמים אל איים רבים כה אמר אדני יהוה צור את אמרת אני כלילת יפי
4 In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.
4 בלב ימים גבוליך בניך כללו יפיך
5 Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;
5 ברושים משניר בנו לך את כל לחתים ארז מלבנון לקחו לעשות תרן עליך
6 quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.
6 אלונים מבשן עשו משוטיך קרשך עשו שן בת אשרים מאיי כתים
7 Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
7 שש ברקמה ממצרים היה מפרשך להיות לך לנס תכלת וארגמן מאיי אלישה היה מכסך
8 Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.
8 ישבי צידון וארוד היו שטים לך חכמיך צור היו בך המה חבליך
9 Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.
9 זקני גבל וחכמיה היו בך מחזיקי בדקך כל אניות הים ומלחיהם היו בך לערב מערבך
10 Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem.
10 פרס ולוד ופוט היו בחילך אנשי מלחמתך מגן וכובע תלו בך המה נתנו הדרך
11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadiierant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsicompleverunt pulchritudinem tuam.11 בני ארוד וחילך על חומותיך סביב וגמדים במגדלותיך היו שלטיהם תלו על חומותיך סביב המה כללו יפיך
12 Tharsis negotiatrix tua proptermultitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederuntpro mercibus tuis.12 תרשיש סחרתך מרב כל הון בכסף ברזל בדיל ועופרת נתנו עזבוניך
13 Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia etvasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo.13 יון תבל ומשך המה רכליך בנפש אדם וכלי נחשת נתנו מערבך
14 De domo Thogormaequos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum;14 מבית תוגרמה סוסים ופרשים ופרדים נתנו עזבוניך
15 filiiRhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos etebenina reddiderunt tibi ut tributum.15 בני דדן רכליך איים רבים סחרת ידך קרנות שן והובנים השיבו אשכרך
16 Edom negotiator tuus proptermultitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum etcorallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis.16 ארם סחרתך מרב מעשיך בנפך ארגמן ורקמה ובוץ וראמת וכדכד נתנו בעזבוניך
17 Iuda et terra Israel ipsiinstitores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunttibi in commutationem.17 יהודה וארץ ישראל המה רכליך בחטי מנית ופנג ודבש ושמן וצרי נתנו מערבך
18 Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operumtuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar18 דמשק סחרתך ברב מעשיך מרב כל הון ביין חלבון וצמר צחר
19 et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia etcalamus in commutatione tua erat.19 ודן ויון מאוזל בעזבוניך נתנו ברזל עשות קדה וקנה במערבך היה
20 Dedan institores tui in tapetibus adequitandum.20 דדן רכלתך בבגדי חפש לרכבה
21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae;cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui.21 ערב וכל נשיאי קדר המה סחרי ידך בכרים ואילים ועתודים בם סחריך
22 Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnemlapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis.22 רכלי שבא ורעמה המה רכליך בראש כל בשם ובכל אבן יקרה וזהב נתנו עזבוניך
23 Charran et Chenne etEden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui.23 חרן וכנה ועדן רכלי שבא אשור כלמד רכלתך
24 Ipsinegotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitistexturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
24 המה רכליך במכללים בגלומי תכלת ורקמה ובגנזי ברמים בחבלים חבשים וארזים במרכלתך
25 Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.
25 אניות תרשיש שרותיך מערבך ותמלאי ותכבדי מאד בלב ימים
26 In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.
26 במים רבים הביאוך השטים אתך רוח הקדים שברך בלב ימים
27 Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.
27 הונך ועזבוניך מערבך מלחיך וחבליך מחזיקי בדקך וערבי מערבך וכל אנשי מלחמתך אשר בך ובכל קהלך אשר בתוכך יפלו בלב ימים ביום מפלתך
28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.
28 לקול זעקת חבליך ירעשו מגרשות
29 Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.
29 וירדו מאניותיהם כל תפשי משוט מלחים כל חבלי הים אל הארץ יעמדו
30 Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.
30 והשמיעו עליך בקולם ויזעקו מרה ויעלו עפר על ראשיהם באפר יתפלשו
31 Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;
31 והקריחו אליך קרחה וחגרו שקים ובכו אליך במר נפש מספד מר
32 et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?
32 ונשאו אליך בניהם קינה וקוננו עליך מי כצור כדמה בתוך הים
33 Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.
33 בצאת עזבוניך מימים השבעת עמים רבים ברב הוניך ומערביך העשרת מלכי ארץ
34 Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.
34 עת נשברת מימים במעמקי מים מערבך וכל קהלך בתוכך נפלו
35 Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato;
35 כל ישבי האיים שממו עליך ומלכיהם שערו שער רעמו פנים
36 negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum” ”.
36 סחרים בעמים שרקו עליך בלהות היית ואינך עד עולם