Geremia 46
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes. | 1 אשר היה דבר יהוה אל ירמיהו הנביא על הגוים |
2 Ad Aegyptum. Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluviumEuphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quartoanno Ioachim filii Iosiae regis Iudae. | 2 למצרים על חיל פרעה נכו מלך מצרים אשר היה על נהר פרת בכרכמש אשר הכה נבוכדראצר מלך בבל בשנת הרביעית ליהויקים בן יאשיהו מלך יהודה |
3 “ Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. | 3 ערכו מגן וצנה וגשו למלחמה |
4 Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. | 4 אסרו הסוסים ועלו הפרשים והתיצבו בכובעים מרקו הרמחים לבשו הסרינת |
5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. | 5 מדוע ראיתי המה חתים נסגים אחור וגבוריהם יכתו ומנוס נסו ולא הפנו מגור מסביב נאם יהוה |
6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis; ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt. | 6 אל ינוס הקל ואל ימלט הגבור צפונה על יד נהר פרת כשלו ונפלו |
7 Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius? | 7 מי זה כיאר יעלה כנהרות יתגעשו מימיו |
8 Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. | 8 מצרים כיאר יעלה וכנהרות יתגעשו מים ויאמר אעלה אכסה ארץ אבידה עיר וישבי בה |
9 Ascendite, equi, et irruite, currus; et procedant fortes, Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas. | 9 עלו הסוסים והתהללו הרכב ויצאו הגבורים כוש ופוט תפשי מגן ולודים תפשי דרכי קשת |
10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. | 10 והיום ההוא לאדני יהוה צבאות יום נקמה להנקם מצריו ואכלה חרב ושבעה ורותה מדמם כי זבח לאדני יהוה צבאות בארץ צפון אל נהר פרת |
11 Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. | 11 עלי גלעד וקחי צרי בתולת בת מצרים לשוא הרביתי רפאות תעלה אין לך |
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt ”. | 12 שמעו גוים קלונך וצוחתך מלאה הארץ כי גבור בגבור כשלו יחדיו נפלו שניהם |
13 Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniretNabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. | 13 הדבר אשר דבר יהוה אל ירמיהו הנביא לבוא נבוכדראצר מלך בבל להכות את ארץ מצרים |
14 “ Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt”. | 14 הגידו במצרים והשמיעו במגדול והשמיעו בנף ובתחפנחס אמרו התיצב והכן לך כי אכלה חרב סביביך |
15 Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. | 15 מדוע נסחף אביריך לא עמד כי יהוה הדפו |
16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. | 16 הרבה כושל גם נפל איש אל רעהו ויאמרו קומה ונשבה אל עמנו ואל ארץ מולדתנו מפני חרב היונה |
17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. | 17 קראו שם פרעה מלך מצרים שאון העביר המועד |
18 Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. | 18 חי אני נאם המלך יהוה צבאות שמו כי כתבור בהרים וככרמל בים יבוא |
19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem erit et destruetur et inhabitabilis erit. | 19 כלי גולה עשי לך יושבת בת מצרים כי נף לשמה תהיה ונצתה מאין יושב |
20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. | 20 עגלה יפה פיה מצרים קרץ מצפון בא בא |
21 Mercennarii quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. | 21 גם שכריה בקרבה כעגלי מרבק כי גם המה הפנו נסו יחדיו לא עמדו כי יום אידם בא עליהם עת פקדתם |
22 Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. | 22 קולה כנחש ילך כי בחיל ילכו ובקרדמות באו לה כחטבי עצים |
23 Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest; multiplicati sunt enim super locustas, et non est eis numerus. | 23 כרתו יערה נאם יהוה כי לא יחקר כי רבו מארבה ואין להם מספר |
24 Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis ”. | 24 הבישה בת מצרים נתנה ביד עם צפון |
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo super Amon de Noet super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius etsuper pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; | 25 אמר יהוה צבאות אלהי ישראל הנני פוקד אל אמון מנא ועל פרעה ועל מצרים ועל אלהיה ועל מלכיה ועל פרעה ועל הבטחים בו |
26 et dabo eos in manuquaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manuservorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. | 26 ונתתים ביד מבקשי נפשם וביד נבוכדראצר מלך בבל וביד עבדיו ואחרי כן תשכן כימי קדם נאם יהוה |
27 Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. | 27 ואתה אל תירא עבדי יעקב ואל תחת ישראל כי הנני מושעך מרחוק ואת זרעך מארץ שבים ושב יעקוב ושקט ושאנן ואין מחריד |
28 Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”. | 28 אתה אל תירא עבדי יעקב נאם יהוה כי אתך אני כי אעשה כלה בכל הגוים אשר הדחתיך שמה ואתך לא אעשה כלה ויסרתיך למשפט ונקה לא אנקך |