Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Geremia 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
2 “ Vade et clama in auribus Ierusalem dicens:
Haec dicit Dominus:
Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae
et amoris desponsationis tuae,
quando secuta es me in deserto,
in terra, quae non seminatur.
2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens :
Hæc dicit Dominus :
Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam,
et caritatem desponsationis tuæ,
quando secuta es me in deserto,
in terra quæ non seminatur.
3 Sanctus Domino Israel,
primitiae frugum eius;
omnes, qui devorabant eum, delinquebant;
mala veniebant super eos,
dicit Dominus.
3 Sanctus Israël Domino,
primitiæ frugum ejus :
omnes qui devorant eum delinquunt :
mala venient super eos,
dicit Dominus.
4 Audite verbum Domini, domus Iacob
et omnes cognationes domus Israel.
4 Audite verbum Domini, domus Jacob,
et omnes cognationes domus Israël.
5 Haec dicit Dominus:
Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,
quia elongaverunt a me
et ambulaverunt post vanitatem
et vani facti sunt?
5 Hæc dicit Dominus :
Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,
quia elongaverunt a me,
et ambulaverunt post vanitatem,
et vani facti sunt ?
6 Et non dixerunt: “Ubi est Dominus,
qui ascendere nos fecit de terra Aegypti,
qui traduxit nos per desertum,
per terram inhabitabilem et inviam,
per terram sitis et caliginis,
per terram, in qua non ambulavit vir,
neque habitavit homo?”.
6 Et non dixerunt : Ubi est Dominus
qui ascendere nos fecit de terra Ægypti ;
qui traduxit nos per desertum,
per terram inhabitabilem et inviam,
per terram sitis, et imaginem mortis,
per terram in qua non ambulavit vir,
neque habitavit homo ?
7 Et induxi vos in terram hortorum,
ut comederetis fructum eius et optima illius;
et ingressi contaminastis terram meam
et hereditatem meam posuistis in abominationem.
7 Et induxi vos in terram Carmeli,
ut comederetis fructum ejus et optima illius :
et ingressi contaminastis terram meam,
et hæreditatem meam posuistis in abominationem.
8 Sacerdotes non dixerunt:
“Ubi est Dominus?”.
Et tractantes legem nescierunt me,
et pastores praevaricati sunt in me,
et prophetae prophetaverunt in Baal
et, quae nihil prosunt, secuti sunt.
8 Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ?
et tenentes legem nescierunt me,
et pastores prævaricati sunt in me,
et prophetæ prophetaverunt in Baal,
et idola secuti sunt.
9 Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum,
ait Dominus,
et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo.
9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,
et cum filiis vestris disceptabo.
10 En transite ad insulas Cetthim et videte
et in Cedar mittite et considerate vehementer
et videte, si factum est huiuscemodi:
10 Transite ad insulas Cethim, et videte :
et in Cedar mittite, et considerate vehementer :
et videte si factum est hujuscemodi :
11 si mutavit gens deos,
et certe ipsi non sunt dii;
populus vero meus mutavit gloriam suam
in id, quod nihil prodest.
11 si mutavit gens deos suos,
et certe ipsi non sunt dii :
populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
12 Obstupescite, caeli, super hoc
et inhorrescite supra modum,
dicit Dominus.
12 Obstupescite, cæli, super hoc,
et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
13 Duo enim mala fecit populus meus:
me dereliquerunt fontem aquae vivae,
ut foderent sibi cisternas,
cisternas dissipatas,
quae continere non valent aquas.
13 Duo enim mala fecit populus meus :
me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,
et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,
quia continere non valent aquas.
14 Numquid servus est Israel
aut vernaculus?
Quare ergo factus est in praedam?
Super eum rugierunt leones
14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus ?
quare ergo factus est in prædam ?
15 et dederunt vocem suam;
posuerunt terram eius in solitudinem:
civitates eius exustae sunt,
et non est qui habitet in eis.
15 Super eum rugierunt leones,
et dederunt vocem suam :
posuerunt terram ejus in solitudinem.
Civitates ejus exustæ sunt,
et non est qui habitet in eis.
16 Filii quoque Mempheos et Taphnes
decalvabunt tibi verticem.
16 Filii quoque Mempheos et Taphnes
constupraverunt te usque ad verticem.
17 Numquid non istud factum est tibi,
quia dereliquisti Dominum Deum tuum
eo tempore, quo ducebat te per viam?
17 Numquid non istud factum est tibi,
quia dereliquisti Dominum Deum tuum
eo tempore quo ducebat te per viam ?
18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti,
ut bibas aquam Nili?
Et quid tibi cum via Assyriorum,
ut bibas aquam Fluminis?
18 Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,
ut bibas aquam turbidam ?
et quid tibi cum via Assyriorum,
ut bibas aquam fluminis ?
19 Arguet te malitia tua,
et aversio tua increpabit te;
scito et vide quia malum et amarum est
reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te,
dicit Dominus, Deus exercituum.
19 Arguet te malitia tua,
et aversio tua increpabit te.
Scito et vide quia malum et amarum est
reliquisse te Dominum Deum tuum,
et non esse timorem mei apud te,
dicit Dominus Deus exercituum.
20 A saeculo confregisti iugum tuum,
rupisti vincula tua
et dixisti: “Non serviam”.
In omni enim colle sublimi
et sub omni ligno frondoso
tu prosternebaris meretrix.
20 A sæculo confregisti jugum meum :
rupisti vincula mea,
et dixisti : Non serviam.
In omni enim colle sublimi,
et sub omni ligno frondoso,
tu prosternebaris meretrix.
21 Ego autem plantavi te vineam electam,
omne semen verum;
quomodo ergo conversa es
in palmites vineae alienae?
21 Ego autem plantavi te vineam electam,
omne semen verum :
quomodo ergo conversa es mihi in pravum,
vinea aliena ?
22 Si laveris te nitro
et multiplicaveris tibi herbam fullonum,
maculata es in iniquitate tua coram me,
dicit Dominus Deus.
22 Si laveris te nitro,
et multiplicaveris tibi herbam borith,
maculata es in iniquitate tua coram me,
dicit Dominus Deus.
23 Quomodo dicis: “Non sum polluta,
post Baalim non ambulavi”?
Vide viam tuam in convalle,
scito quid feceris:
camelus levis contorquens vias suas.
23 Quomodo dicis : Non sum polluta ;
post Baalim non ambulavi ?
Vide vias tuas in convalle ;
scito quid feceris :
cursor levis explicans vias suas.
24 Onager assuetus in solitudine
in desiderio animae suae attrahit aerem;
libidinem eius quis avertet?
Omnes, qui quaerunt eam, non deficient,
in menstruis eius invenient eam.
24 Onager assuetus in solitudine,
in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui :
nullus avertet eam :
omnes qui quærunt eam non deficient :
in menstruis ejus invenient eam.
25 Prohibe pedem tuum a nuditate
et guttur tuum a siti.
Et dixisti: “Vanum est, nequaquam;
adamavi quippe alienos
et post eos ambulabo”.
25 Prohibe pedem tuum a nuditate,
et guttur tuum a siti.
Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam :
adamavi quippe alienos,
et post eos ambulabo.
26 Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur,
sic confusi sunt domus Israel,
ipsi et reges eorum, principes
et sacerdotes et prophetae eorum
26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur,
sic confusi sunt domus Israël,
ipsi et reges eorum,
principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
27 dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”.
Verterunt ad me tergum et non faciem,
sed in tempore afflictionis suae dicent:
“Surge et libera nos!”.
27 dicentes ligno : Pater meus es tu :
et lapidi : Tu me genuisti.
Verterunt ad me tergum et non faciem,
et in tempore afflictionis suæ dicent :
Surge, et libera nos.
28 Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi?
Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae;
secundum numerum quippe civitatum tuarum
facti sunt dii tui, Iuda.
28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ?
surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ :
secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.
29 Quid vultis mecum iudicio contendere?
Omnes praevaricati estis in me,
dicit Dominus.
29 Quid vultis mecum judicio contendere ?
omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
30 Frustra percussi filios vestros:
disciplinam non receperunt.
Devoravit gladius vester prophetas vestros:
quasi leo vastator.
30 Frustra percussi filios vestros :
disciplinam non receperunt.
Devoravit gladius vester prophetas vestros :
quasi leo vastator
31 O generatio, vos videte verbum Domini:
numquid solitudo factus sum Israeli
aut terra tenebrarum?
Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus,
non veniemus ultra ad te”?
31 generatio vestra.
Videte verbum Domini :
numquid solitudo factus sum Israëli,
aut terra serotina ?
quare ergo dixit populus meus : Recessimus ;
non veniemus ultra ad te ?
32 Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui,
sponsa fasciae pectoralis suae?
Populus vero meus oblitus est mei
diebus innumeris.
32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui,
aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ?
populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
33 Quam bene paras viam tuam
ad quaerendum amorem!
Et insuper in malum
docuisti vias tuas,
33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam
ad quærendam dilectionem,
quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
34 et in fimbriis tuis inventus est
sanguis animarum pauperum innocentium:
non effringentes invenisti eos;
sed in omnibus his
34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ?
non in fossis inveni eos,
sed in omnibus quæ supra memoravi.
35 dixisti: “Innocens ego sum,
propterea aversus est furor eius a me”.
Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”.
35 Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum,
et propterea avertatur furor tuus a me.
Ecce ego judicio contendam tecum,
eo quod dixeris : Non peccavi.
36 Quam leviter mutas vias tuas!
Et ab Aegypto confunderis,
sicut confusa es ab Assyria.
36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas !
et ab Ægypto confunderis,
sicut confusa es ab Assur.
37 Nam et ab ista egredieris,
et manus tuae erunt super caput tuum,
quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es,
et nihil habebis prosperum in eis.
37 Nam et ab ista egredieris,
et manus tuæ erunt super caput tuum :
quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam,
et nihil habebis prosperum in ea.