Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Levitico 9


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:1 ויהי ביום השמיני קרא משה לאהרן ולבניו ולזקני ישראל
2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.2 ויאמר אל אהרן קח לך עגל בן בקר לחטאת ואיל לעלה תמימם והקרב לפני יהוה
3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,3 ואל בני ישראל תדבר לאמר קחו שעיר עזים לחטאת ועגל וכבש בני שנה תמימם לעלה
4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ”.
4 ושור ואיל לשלמים לזבח לפני יהוה ומנחה בלולה בשמן כי היום יהוה נראה אליכם
5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,5 ויקחו את אשר צוה משה אל פני אהל מועד ויקרבו כל העדה ויעמדו לפני יהוה
6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”.6 ויאמר משה זה הדבר אשר צוה יהוה תעשו וירא אליכם כבוד יהוה
7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”.
7 ויאמר משה אל אהרן קרב אל המזבח ועשה את חטאתך ואת עלתך וכפר בעדך ובעד העם ועשה את קרבן העם וכפר בעדם כאשר צוה יהוה
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,8 ויקרב אהרן אל המזבח וישחט את עגל החטאת אשר לו
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.9 ויקרבו בני אהרן את הדם אליו ויטבל אצבעו בדם ויתן על קרנות המזבח ואת הדם יצק אל יסוד המזבח
10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.10 ואת החלב ואת הכלית ואת היתרת מן הכבד מן החטאת הקטיר המזבחה כאשר צוה יהוה את משה
11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
11 ואת הבשר ואת העור שרף באש מחוץ למחנה
12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.12 וישחט את העלה וימצאו בני אהרן אליו את הדם ויזרקהו על המזבח סביב
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;13 ואת העלה המציאו אליו לנתחיה ואת הראש ויקטר על המזבח
14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
14 וירחץ את הקרב ואת הכרעים ויקטר על העלה המזבחה
15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;15 ויקרב את קרבן העם ויקח את שעיר החטאת אשר לעם וישחטהו ויחטאהו כראשון
16 fecit quoque holocaustum secundum ritum16 ויקרב את העלה ויעשה כמשפט
17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.
17 ויקרב את המנחה וימלא כפו ממנה ויקטר על המזבח מלבד עלת הבקר
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.18 וישחט את השור ואת האיל זבח השלמים אשר לעם וימצאו בני אהרן את הדם אליו ויזרקהו על המזבח סביב
19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris19 ואת החלבים מן השור ומן האיל האליה והמכסה והכלית ויתרת הכבד
20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,20 וישימו את החלבים על החזות ויקטר החלבים המזבחה
21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
21 ואת החזות ואת שוק הימין הניף אהרן תנופה לפני יהוה כאשר צוה משה
22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.22 וישא אהרן את ידו אל העם ויברכם וירד מעשת החטאת והעלה והשלמים
23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;23 ויבא משה ואהרן אל אהל מועד ויצאו ויברכו את העם וירא כבוד יהוה אל כל העם
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.
24 ותצא אש מלפני יהוה ותאכל על המזבח את העלה ואת החלבים וירא כל העם וירנו ויפלו על פניהם