Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Levitico 18


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.