Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Levitico 18


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:1 וידבר יהוה אל משה לאמר
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.2 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם אני יהוה אלהיכם
3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.3 כמעשה ארץ מצרים אשר ישבתם בה לא תעשו וכמעשה ארץ כנען אשר אני מביא אתכם שמה לא תעשו ובחקתיהם לא תלכו
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.4 את משפטי תעשו ואת חקתי תשמרו ללכת בהם אני יהוה אלהיכם
5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
5 ושמרתם את חקתי ואת משפטי אשר יעשה אתם האדם וחי בהם אני יהוה
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
6 איש איש אל כל שאר בשרו לא תקרבו לגלות ערוה אני יהוה
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.7 ערות אביך וערות אמך לא תגלה אמך הוא לא תגלה ערותה
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.8 ערות אשת אביך לא תגלה ערות אביך הוא
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.9 ערות אחותך בת אביך או בת אמך מולדת בית או מולדת חוץ לא תגלה ערותן
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.10 ערות בת בנך או בת בתך לא תגלה ערותן כי ערותך הנה
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.11 ערות בת אשת אביך מולדת אביך אחותך הוא לא תגלה ערותה
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.12 ערות אחות אביך לא תגלה שאר אביך הוא
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.13 ערות אחות אמך לא תגלה כי שאר אמך הוא
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.14 ערות אחי אביך לא תגלה אל אשתו לא תקרב דדתך הוא
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.15 ערות כלתך לא תגלה אשת בנך הוא לא תגלה ערותה
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
16 ערות אשת אחיך לא תגלה ערות אחיך הוא
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.17 ערות אשה ובתה לא תגלה את בת בנה ואת בת בתה לא תקח לגלות ערותה שארה הנה זמה הוא
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
18 ואשה אל אחתה לא תקח לצרר לגלות ערותה עליה בחייה
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.19 ואל אשה בנדת טמאתה לא תקרב לגלות ערותה
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
20 ואל אשת עמיתך לא תתן שכבתך לזרע לטמאה בה
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
21 ומזרעך לא תתן להעביר למלך ולא תחלל את שם אלהיך אני יהוה
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
22 ואת זכר לא תשכב משכבי אשה תועבה הוא
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
23 ובכל בהמה לא תתן שכבתך לטמאה בה ואשה לא תעמד לפני בהמה לרבעה תבל הוא
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum24 אל תטמאו בכל אלה כי בכל אלה נטמאו הגוים אשר אני משלח מפניכם
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.25 ותטמא הארץ ואפקד עונה עליה ותקא הארץ את ישביה
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.26 ושמרתם אתם את חקתי ואת משפטי ולא תעשו מכל התועבת האלה האזרח והגר הגר בתוככם
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.27 כי את כל התועבת האל עשו אנשי הארץ אשר לפניכם ותטמא הארץ
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.28 ולא תקיא הארץ אתכם בטמאכם אתה כאשר קאה את הגוי אשר לפניכם
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.29 כי כל אשר יעשה מכל התועבות האלה ונכרתו הנפשות העשת מקרב עמם
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
30 ושמרתם את משמרתי לבלתי עשות מחקות התועבת אשר נעשו לפניכם ולא תטמאו בהם אני יהוה אלהיכם