1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: | 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: |
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. | 2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. |
3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. | 3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. |
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. | 4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. |
5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
| 5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
|
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
| 6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
|
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. | 7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. |
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. | 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. |
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. | 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. |
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. | 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. |
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. | 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. |
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. | 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. |
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. | 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. |
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. | 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. |
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. | 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. |
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
| 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
|
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. | 17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. |
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
| 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
|
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. | 19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. |
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
| 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
|
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
| 21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
|
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
| 22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
|
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
| 23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
|
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum | 24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. | 25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. |
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. | 26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. |
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. | 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. |
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. | 28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. |
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. | 29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. |
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
| 30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
|