12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Propter haec per his similia castigati sunt digneet per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.
2Pro qua castigatione bene disponens populum tuumad concupiscentiam delectamenti sui,novum saporem, escam parasti eis ortygometram:
3ut illi quidem concupiscentes escampropter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt,etiam a necessaria concupiscentia averterentur;hi autem in brevi inopes factietiam novam gustarent escam.
4Oportebat enim illis quidem sine excusationesupervenire interitum exercentibus tyrannidem,his autem tantum ostenderequemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira,morsibus perversorum colubrorum exterminabantur;sed non in perpetuum ira tua permansit,
6sed ad correptionem in brevi turbati sunt,signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
7Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur,sed per te omnium salvatorem.
8In hoc autem ostendisti inimicis nostrisquia tu es, qui liberas ab omni malo.
9Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,et non est inventa sanitas animae illorum,quia digni erant ab huiusmodi exterminari;
10filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes:misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
11In memoriam enim sermonum tuorumpungebantur et velociter salvabantur,ne in altam incidentes oblivionemnon possent distrahi a tua beneficientia.
12Etenim neque herba neque malagma sanavit eos,sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13Tu enim vitae et mortis habes potestatem,et deducis ad portas mortis et reducis.
14Homo autem occidit quidem per malitiam suamet spiritum, qui exierit, restituere non potest,nec liberare animam, quae recepta est.
15Sed tuam manum effugere impossibile est:
16negantes enim te nosse impiiper fortitudinem brachii tui flagellati sunt,novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passiet per ignem consumpti.
17Quod enim valde mirabile erat,in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat;vindex est enim orbis iustorum.
18Quodam enim tempore mansuetabatur flamma,ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia,sed ut ipsi videntesscirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
19Quodam autem tempore et in medio aquarumsupra virtutem ignis exardescit,ut iniquae terrae genimina exterminet.
20Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuumet paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore,omne delectamentum in se habentemet ad omnem gustum aptum.
21Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat;et deserviens sumentis voluntati,ad quod quisque volebat, convertebatur.
22Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant,ut scirent quoniam fructus inimicorumexterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;
23hic autem iterum, ut nutrirentur iusti,etiam suae virtutis oblitus est.
24Creatura enim tibi Factori deserviensinvalescit in tormentum adversus iniustoset lenior fit ad benefaciendumpro his, qui in te confidunt.
25Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata,omnium nutrici gratiae tuae deserviebatad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,
26ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine,quoniam non nativitates fructuum pascunt homines,sed sermo tuus credentes in te conservat.
27Quod enim ab igne non poterat exterminari,statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,
28ut notum esset quoniam oportet praevenire solemad benedictionem tuamet ad ortum lucis te adorare.
29Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescetet disperiet tamquam aqua supervacua.