Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 9


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelioet apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrumcornu cum illis.1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis.
2 Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posueruntin Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animashominum multas.2 Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.
3 Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundiapplicuerunt ad Ierusalem;3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :
4 et surrexerunt et abierunt in Bereth in vigintimilibus virorum et duobus milibus equitum.4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.
5 Et Iudas posuerat castra in Elasa,et tria milia viri electi cum eo;5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :
6 et viderunt multitudinem exercitus quiamulti sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et nonremanserunt ex eis nisi octingenti viri.6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
7 Et vidit Iudas quod defluxitexercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia nonhabebat tempus congregandi eos,7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
8 et dissolutus est. Et dixit his, qui residuierant: “ Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnareadversus eos ”.8 Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
9 Et avertebant eum dicentes: “ Non poterimus, sed liberemusanimas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversuseos; nos autem pauci sumus ”.9 Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.
10 Et ait Iudas: “ Absit istam rem facere, utfugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtutepropter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ”.10 Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.
11 Et movitexercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duaspartes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminisomnes potentes.11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
12 Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio exduabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parteIudae, etiam ipsi in tubis;12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :
13 et commota est terra a voce exercituum; etcommissum est proelium a mane usque ad vesperam.
13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
14 Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, etconvenerunt cum ipso omnes constantes corde;14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :
15 et contrita est dextera pars abeis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
16 Et, qui in sinistro cornuerant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam eteos, qui cum ipso erant, a tergo.16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
17 Et ingravatum est proelium, et cecideruntvulnerati multi ex his et ex illis;17 et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.
18 et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.
19 Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcropatrum suorum in Modin.19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
20 Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israelplanctu magno et lugebant dies multos20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
21 et dixerunt: “ Quomodo ceciditpotens, qui salvum faciebat populum Israel! ”.
21 et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !
22 Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudiniseius non sunt descripta; multa enim erant valde.
22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.
23 Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel,et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.23 Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
24 In diebus illis facta estfames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.
25 Et elegit Bacchides virosimpios et constituit eos dominos regionis;25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :
26 et exquirebant et perscrutabanturamicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos etilludebat.26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
27 Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die,qua non est visus propheta illis.
27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
28 Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae:28 Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ :
29 “ Ex quofrater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contrainimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;29 Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.
30 nunc itaque tehodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellumnostrum ”.30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
31 Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit locoIudae fratris sui.
31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.
32 Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;32 Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.
33 et cognovit Ionathas etSimon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue etconsederunt ad aquam lacus Asphar.33 Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.
34 Et cognovit Bacchides die sabbatorum etvenit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem.34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.
35 Et Ionathas misit fratremsuum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illisapparatum suum, qui erat copiosus.35 Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
36 Et exierunt filii Iambri ex Medaba etcomprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea.36 Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.
37 Posthaec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambrifaciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnisprincipibus Chanaan cum ambitione magna.37 Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
38 Et recordati sunt sanguinis Ioannisfratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;38 Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.
39 etelevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, etsponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis etmusicis et armis multis.39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos,et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperuntomnia spolia eorum.40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :
41 Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorumipsorum in lamentum.41 et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui etreversi sunt ad ripam Iordanis.
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
43 Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis invirtute magna.43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
44 Et dixit ad suos Ionathas: “ Surgamus et pugnemus proanimabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:44 Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :
45 ecce enimbellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes etsaltus, et non est locus divertendi.45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.
46 Nunc ergo clamate in caelum, utliberemini de manu inimicorum vestrorum ”. Et commissum est bellum.46 Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.
47 Etextendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :
48 Etdissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt inulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem.48 et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.
49 Et ceciderunt de parteBacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,
50 Etaedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, etEmmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsiset portis et seris;50 et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
51 et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent inIsrael.51 Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :
52 Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eisauxilia et apparatum escarum.52 et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :
53 Et accepit filios principum regionis obsides etposuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
53 et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimusdestrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Etcoepit destruere.54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum : et cœpit destruere.
55 In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita suntopera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loquiverbum et mandare de domo sua;55 In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
56 et mortuus est Alcimus in tempore illo cumtormento magno.56 Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversusest ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
58 Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “ Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt,in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendeteos omnes una nocte ”.58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
59 Et abierunt et consilium ei dederunt.59 Et abierunt, et consilium ei dederunt.
60 Etsurrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis,qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; etnon potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
61 Et apprehenderunt de virisregionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos :
62 Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est indeserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
63 Et cognovit Bacchideset congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant,denuntiavit;63 Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit.
64 et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam diesmultos et fecit machinas.64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
65 Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum incivitate et exiit in regionem et venit cum numero;65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :
66 et percussit Odomera etfratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere etcrescere in virtutibus.66 et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.
67 Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt decivitate et succenderunt machinas67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
68 et pugnaverunt contra Bacchidem, etcontritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius etadventus eius erat inanis.68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
69 Et iratus est animo contra viros iniquos, qui eiconsilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; etcogitaverunt abire in regionem eius.69 Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
70 Et cognovit Ionathas et misit ad eumlegatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem.70 Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
71 Et accepit etfecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebusvitae eius;71 Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.
72 et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terraIudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fineseius.72 Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.
73 Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; etcoepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.
73 Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.