1 Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelioet apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrumcornu cum illis. | |
2 Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posueruntin Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animashominum multas. | |
3 Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundiapplicuerunt ad Ierusalem; | |
4 et surrexerunt et abierunt in Bereth in vigintimilibus virorum et duobus milibus equitum. | |
5 Et Iudas posuerat castra in Elasa,et tria milia viri electi cum eo; | |
6 et viderunt multitudinem exercitus quiamulti sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et nonremanserunt ex eis nisi octingenti viri. | |
7 Et vidit Iudas quod defluxitexercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia nonhabebat tempus congregandi eos, | |
8 et dissolutus est. Et dixit his, qui residuierant: “ Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnareadversus eos ”. | |
9 Et avertebant eum dicentes: “ Non poterimus, sed liberemusanimas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversuseos; nos autem pauci sumus ”. | |
10 Et ait Iudas: “ Absit istam rem facere, utfugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtutepropter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ”. | |
11 Et movitexercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duaspartes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminisomnes potentes. | |
12 Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio exduabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parteIudae, etiam ipsi in tubis; | |
13 et commota est terra a voce exercituum; etcommissum est proelium a mane usque ad vesperam.
| |
14 Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, etconvenerunt cum ipso omnes constantes corde; | |
15 et contrita est dextera pars abeis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. | |
16 Et, qui in sinistro cornuerant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam eteos, qui cum ipso erant, a tergo. | |
17 Et ingravatum est proelium, et cecideruntvulnerati multi ex his et ex illis; | |
18 et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. | |
19 Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcropatrum suorum in Modin. | |
20 Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israelplanctu magno et lugebant dies multos | |
21 et dixerunt: “ Quomodo ceciditpotens, qui salvum faciebat populum Israel! ”.
| |
22 Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudiniseius non sunt descripta; multa enim erant valde.
| |
23 Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel,et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. | |
24 In diebus illis facta estfames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. | |
25 Et elegit Bacchides virosimpios et constituit eos dominos regionis; | |
26 et exquirebant et perscrutabanturamicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos etilludebat. | |
27 Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die,qua non est visus propheta illis.
| |
28 Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: | |
29 “ Ex quofrater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contrainimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; | |
30 nunc itaque tehodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellumnostrum ”. | |
31 Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit locoIudae fratris sui.
| |
32 Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere; | |
33 et cognovit Ionathas etSimon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue etconsederunt ad aquam lacus Asphar. | |
34 Et cognovit Bacchides die sabbatorum etvenit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. | |
35 Et Ionathas misit fratremsuum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illisapparatum suum, qui erat copiosus. | |
36 Et exierunt filii Iambri ex Medaba etcomprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea. | |
37 Posthaec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambrifaciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnisprincipibus Chanaan cum ambitione magna. | |
38 Et recordati sunt sanguinis Ioannisfratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; | |
39 etelevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, etsponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis etmusicis et armis multis. | |
40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos,et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperuntomnia spolia eorum. | |
41 Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorumipsorum in lamentum. | |
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui etreversi sunt ad ripam Iordanis.
| |
43 Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis invirtute magna. | |
44 Et dixit ad suos Ionathas: “ Surgamus et pugnemus proanimabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: | |
45 ecce enimbellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes etsaltus, et non est locus divertendi. | |
46 Nunc ergo clamate in caelum, utliberemini de manu inimicorum vestrorum ”. Et commissum est bellum. | |
47 Etextendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro. | |
48 Etdissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt inulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. | |
49 Et ceciderunt de parteBacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. | |
50 Etaedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, etEmmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsiset portis et seris; | |
51 et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent inIsrael. | |
52 Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eisauxilia et apparatum escarum. | |
53 Et accepit filios principum regionis obsides etposuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
| |
54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimusdestrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Etcoepit destruere. | |
55 In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita suntopera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loquiverbum et mandare de domo sua; | |
56 et mortuus est Alcimus in tempore illo cumtormento magno. | |
57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversusest ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
| |
58 Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “ Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt,in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendeteos omnes una nocte ”. | |
59 Et abierunt et consilium ei dederunt. | |
60 Etsurrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis,qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; etnon potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. | |
61 Et apprehenderunt de virisregionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos. | |
62 Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est indeserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam. | |
63 Et cognovit Bacchideset congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant,denuntiavit; | |
64 et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam diesmultos et fecit machinas. | |
65 Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum incivitate et exiit in regionem et venit cum numero; | |
66 et percussit Odomera etfratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere etcrescere in virtutibus. | |
67 Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt decivitate et succenderunt machinas | |
68 et pugnaverunt contra Bacchidem, etcontritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius etadventus eius erat inanis. | |
69 Et iratus est animo contra viros iniquos, qui eiconsilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; etcogitaverunt abire in regionem eius. | |
70 Et cognovit Ionathas et misit ad eumlegatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. | |
71 Et accepit etfecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebusvitae eius; | |
72 et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terraIudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fineseius. | |
73 Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; etcoepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.
| |