Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum estaltare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde :
2 etcogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere inpopulo et persequi.2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.
3 Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, inAcrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna,compressit eos et cepit spolia eorum.3 Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.
4 Et recordatus est malitiam filiorumBean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
5 Etconclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos etincendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
6 Et transivit ad filiosAmmon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum.6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :
7 Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, etpercussit eos.7 et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :
8 Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.
9 Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant infinibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem9 Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.
10 etmiserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “ Congregatae suntadversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
11 et parant venire etoccupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.
12 Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo denobis,12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
13 et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, etcaptivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic feremille viros ”.
13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.
14 Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea,conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,14 Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc :
15 dicentes convenisseadversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, utnos consumant.15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
16 Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenitecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erantet expugnabantur ab eis.16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “ Elige tibiviros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et fratermeus Ionathas ibimus in Galaaditim ”.17 Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
18 Et reliquit Iosephum filium Zachariaeet Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam.18 Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam :
19 Etpraecepit illis dicens: “ Praeestote populo huic et nolite bellum committereadversum gentes, donec revertamur ”.19 et præcepit illis, dicens : Præestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
20 Et partiti sunt Simoni virorum triamilia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam : Judæ autem octo millia in Galaaditim.
21 Et abiitSimon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae suntgentes a facie eius,21 Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus : et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
22 et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, etceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.22 Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,
23 Etassumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis etomnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
23 et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.
24 Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abieruntviam trium dierum in deserto;24 Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
25 et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eispacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum inGalaaditide,25 Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor inAlimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae.26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ.
27 Etin ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinumconstituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos inuna die.27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
28 Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repenteet occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omniaspolia eorum et succendit eam igne;28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
29 et profectus est inde nocte, et ibantusque ad munitionem.29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
30 Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, eccepopulus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, utcomprehenderent munitionem, et expugnabant eos.30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
31 Et vidit Iudas quia coepitbellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus;31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate :
32 et dixit viris exercitus: “ Pugnate hodie pro fratribus nostris ”.32 et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.
33 Etexiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt inoratione.33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
34 Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt afacie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fereocto milia virorum.34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
35 Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam.Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne.35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.
36 Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitatesGalaaditidis.36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.
37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium etcastra posuit contra Raphon trans torrentem.37 Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
38 Et misit Iudas speculariexercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “ Convenerunt ad eum omnes gentes,quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;38 Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis :
39 et Arabas conduxit inauxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire inproelium ”. Et abiit Iudas obviam illis.39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.
40 Et ait Timotheus principibusexercitus sui: “ Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentemaquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potenspoterit adversum nos;40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ;
41 si vero timuerit transire et posuerit castra ultraflumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum ”.41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
42 Ut autemappropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentemet mandavit eis dicens: “ Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes inproelium ”.42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.
43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Etcontritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt adfanum in Carnain.43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
44 Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt ignecum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinerecontra faciem Iudae.44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ.
45 Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant inGalaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas,exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae.45 Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.
46 Et venerunt usqueEphron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab eadextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
46 Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
47 Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus.Et misit ad eos Iudas verbis pacificis47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,
48 dicens: “ Transeamus per terramvestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibustransibimus ”. Et nolebant eis aperire.48 dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
49 Et praecepit Iudas praedicare incastris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco.49 Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :
50 Et applicuerunt seviri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et traditaest civitas in manu eius.50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
51 Et peremit omnem masculinum in ore gladii eteradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem superinterfectos.51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
52 Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciemBethsan.52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
53 Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totamviam, donec veniret in terram Iudae.53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
54 Et ascenderunt in montem Sion cumlaetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donecreverterentur in pace.
54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
55 Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon fratereius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
56 audivit Iosephus Zachariae filiuset Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt,56 audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
57 etdixerunt: “ Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes,quae in circuitu nostro sunt ”.57 et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
58 Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitusuo, et abierunt ad Iamniam.58 Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
59 Et exivit Gorgias de civitate et viri eiusobviam illis in pugnam;59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
60 et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi suntusque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo miliaviri; et facta est fuga magna in populo,60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
61 quia non audie runt Iudam et fratreseius existimantes fortiter se facturos.61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
62 Ipsi autem non erant de seminevirorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.
62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
63 Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israelet gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
64 et conveniebant ad eos faustaacclamantes.64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
65 Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau interra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxitmunitiones eius et turres eius succendit in circuitu.65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
66 Et movit castra, utiret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam.66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
67 In die illa cecideruntsacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt inproelium.67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.
68 Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit araseorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuviascivitatum. Et reversus est in terram Iudae.
68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.