Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 5


font
NOVA VULGATAKÁLDI-NEOVULGÁTA
1 Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum estaltare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
2 etcogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere inpopulo et persequi.
3 Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, inAcrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna,compressit eos et cepit spolia eorum.
4 Et recordatus est malitiam filiorumBean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
5 Etconclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos etincendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.
6 Et transivit ad filiosAmmon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum.
7 Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, etpercussit eos.
8 Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
9 Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant infinibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem
10 etmiserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “ Congregatae suntadversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
11 et parant venire etoccupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
12 Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo denobis,
13 et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, etcaptivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic feremille viros ”.
14 Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea,conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
15 dicentes convenisseadversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, utnos consumant.
16 Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenitecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erantet expugnabantur ab eis.
17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “ Elige tibiviros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et fratermeus Ionathas ibimus in Galaaditim ”.
18 Et reliquit Iosephum filium Zachariaeet Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam.
19 Etpraecepit illis dicens: “ Praeestote populo huic et nolite bellum committereadversum gentes, donec revertamur ”.
20 Et partiti sunt Simoni virorum triamilia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.
21 Et abiitSimon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae suntgentes a facie eius,
22 et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, etceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
23 Etassumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis etomnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
24 Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abieruntviam trium dierum in deserto;
25 et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eispacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum inGalaaditide,
26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor inAlimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae.
27 Etin ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinumconstituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos inuna die.
28 Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repenteet occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omniaspolia eorum et succendit eam igne;
29 et profectus est inde nocte, et ibantusque ad munitionem.
30 Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, eccepopulus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, utcomprehenderent munitionem, et expugnabant eos.
31 Et vidit Iudas quia coepitbellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus;
32 et dixit viris exercitus: “ Pugnate hodie pro fratribus nostris ”.
33 Etexiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt inoratione.
34 Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt afacie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fereocto milia virorum.
35 Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam.Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne.
36 Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitatesGalaaditidis.
37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium etcastra posuit contra Raphon trans torrentem.
38 Et misit Iudas speculariexercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “ Convenerunt ad eum omnes gentes,quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;
39 et Arabas conduxit inauxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire inproelium ”. Et abiit Iudas obviam illis.
40 Et ait Timotheus principibusexercitus sui: “ Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentemaquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potenspoterit adversum nos;
41 si vero timuerit transire et posuerit castra ultraflumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum ”.
42 Ut autemappropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentemet mandavit eis dicens: “ Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes inproelium ”.
43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Etcontritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt adfanum in Carnain.
44 Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt ignecum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinerecontra faciem Iudae.
45 Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant inGalaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas,exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae.
46 Et venerunt usqueEphron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab eadextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
47 Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus.Et misit ad eos Iudas verbis pacificis
48 dicens: “ Transeamus per terramvestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibustransibimus ”. Et nolebant eis aperire.
49 Et praecepit Iudas praedicare incastris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco.
50 Et applicuerunt seviri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et traditaest civitas in manu eius.
51 Et peremit omnem masculinum in ore gladii eteradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem superinterfectos.
52 Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciemBethsan.
53 Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totamviam, donec veniret in terram Iudae.
54 Et ascenderunt in montem Sion cumlaetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donecreverterentur in pace.
55 Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon fratereius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,
56 audivit Iosephus Zachariae filiuset Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt,
57 etdixerunt: “ Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes,quae in circuitu nostro sunt ”.
58 Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitusuo, et abierunt ad Iamniam.
59 Et exivit Gorgias de civitate et viri eiusobviam illis in pugnam;
60 et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi suntusque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo miliaviri; et facta est fuga magna in populo,
61 quia non audie runt Iudam et fratreseius existimantes fortiter se facturos.
62 Ipsi autem non erant de seminevirorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.
63 Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israelet gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
64 et conveniebant ad eos faustaacclamantes.
65 Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau interra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxitmunitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
66 Et movit castra, utiret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam.
67 In die illa cecideruntsacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt inproelium.
68 Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit araseorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuviascivitatum. Et reversus est in terram Iudae.