Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 11


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa orammaris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addereillud regno suo.1 Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas : et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant eicivitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eoquod socer suus esset.2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
3 Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebatcustodias militum in singulis civitatibus.3 Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.
4 Et, ut appropiavit Azoto,ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita etcorpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumuloseorum in via eius.4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
5 Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarenteum; et tacuit rex.5 Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex.
6 Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicemse salutaverunt et dormierunt illic.6 Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
7 Et abiit Ionathas cum rege usque adfluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem.7 Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem.
8 Rex autemPtolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam etcogitabat in Alexandrum consilia mala.8 Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
9 Et misit legatos ad Demetrium dicens:“ Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habetAlexander, et regnabis in regno patris tui;9 Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :
10 paenitet enim me quod dederimilli filiam meam: quaesivit enim me occidere ”.10 pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam : quæsivit enim me occidere.
11 Et vituperavit eum,propterea quod concupisceret regnum eius.11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.
12 Et abstulit filiam suam et dediteam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiaeeorum.12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus.
13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capitisuo, Aegypti et Asiae.13 Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ.
14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus,quia rebellabant, qui erant de locis illis;14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quia rebellabant qui erant in locis illis.
15 et audivit Alexander et venit adeum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida etfugavit eum.15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autemPtolemaeus exaltatus est.16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur : rex autem Ptolemæus exaltatus est.
17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misitPtolemaeo.17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo.
18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant inmunitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus.18 Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia : et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
19 Et regnavitDemetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
20 In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarentarcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas.20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.
21 Etabierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaveruntei quod Ionathas obsideret arcem.21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.
22 Et audiens iratus est et statim, utaudivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideretarcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato.22 Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
23 Utaudivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et desacerdotibus et dedit se periculo23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere : et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
24 et accepit argentum et aurum et vestem etalia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam inconspectu eius.24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam : et invenit gratiam in conspectu ejus,
25 Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
26 Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum inconspectu omnium amicorum suorum26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant : et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,
27 et statuit ei principatum sacerdotii et,quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.
28 Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchiaset Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus : et promisit ei talenta trecenta.
29 Et consensit rex et scripsitIonathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes:29 Et consensit rex : et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes :
30 “ Rex Demetriusfratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum.30 Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum.
31 Exemplum epistulae, quamscripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis:
31 Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis :
32 “Rex Demetrius Lastheni patri salutem.32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.
33 Genti Iudaeorum amicis nostris etconservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propterbenignitatem ipsorum, quam erga nos habent.33 Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
34 Statuimus ergo illis finesIudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae suntIudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus inHierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annosde fructibus terrae et pomorum;34 Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum.
35 et alia, quae ad nos pertinent ex hoc temporedecimarum et tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes adnos coronas, omnia ipsis concedimus.35 Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis : et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur,
36 Et nihil horum irritum erit ex hoc et inomne tempus.36 omnia ipsis concedimus : et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae etponatur in monte sancto in loco celebri” ”.
37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.
38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil eiresistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, exceptoperegrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnesexercitus patrum eius.38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium : et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.
39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius etvidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad ImalcueArabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri;39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius : et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri :
40 et assidebat ei, uttraderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quantaconstituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansitibi diebus multis.
40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui : et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
41 Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant inIerusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel.41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in præsidiis erant : quia impugnabant Israël.
42 Et misitDemetrius ad Ionathan dicens: “ Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sedgloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum;42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens : Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.
43 nunc ergo rectefeceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”.43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros : quia discessit omnis exercitus meus.
44 Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et veneruntad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam : et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
45 Et convenerunt, qui erantde civitate, centum viginti milia virorum, et volebant interficere regem;45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
46 etfugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis etcoeperunt pugnare.46 Et fugit rex in aulam : et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et cœperunt pugnare.
47 Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnessimul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centummilia hominum.47 Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem :
48 Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illaet liberaverunt regem.48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
49 Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissentIudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt adregem cum precibus dicentes:49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant : et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes :
50 “ Da nobis dextras, et cessent Iudaeioppugnare nos et civitatem ”.50 Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem.
51 Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; etglorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant inregno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentesspolia multa.51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.
52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra inconspectu eius.52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus.
53 Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se aIonatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabateum valde.
53 Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior;et regnavit et imposuit sibi diadema.54 Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.
55 Et congregati sunt ad eum omnesexercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit etterga vertit.55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum : et fugit, et terga vertit.
56 Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam.56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.
57 Etscripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “ Constituo tibi summumsacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”.57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens : Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.
58 Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendiin auro et esse in purpura et habere fibulam auream.58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream :
59 Et Simonem fratrem eiusconstituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti.
60 Et exiit Ionathas etperambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnisexercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorificede civitate.60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates : et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
61 Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; etobsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.61 Et abiit inde Gazam : et concluserunt se qui erant Gazæ : et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea.
62 Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filiosprincipum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionemusque Damascum.62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram : et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem : et perambulavit regionem usque Damascum.
63 Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades,quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;63 Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni :
64 etoccurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in regione.64 et occurrit illis : fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
65 Et applicuitSimon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
66 Etpostulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde etcepit civitatem et posuit in ea praesidium.
66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis : et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium.
67 Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucemvigilaverunt in campo Asor.67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor :
68 Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei incampo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus : ipse autem occurrit ex adverso.
69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium.69 Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium.
70 Etfugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisiMatthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus.70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus.
71 Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit.71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
72 Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in fugam; et fugerunt.72 Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
73 Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum etinsequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicueruntillic.73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc :
74 Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; etreversus est Ionathas in Ierusalem.
74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum : et reversus est Jonathas in Jerusalem.