Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 11


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa orammaris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addereillud regno suo.
2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant eicivitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eoquod socer suus esset.
3 Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebatcustodias militum in singulis civitatibus.
4 Et, ut appropiavit Azoto,ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita etcorpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumuloseorum in via eius.
5 Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarenteum; et tacuit rex.
6 Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicemse salutaverunt et dormierunt illic.
7 Et abiit Ionathas cum rege usque adfluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem.
8 Rex autemPtolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam etcogitabat in Alexandrum consilia mala.
9 Et misit legatos ad Demetrium dicens:“ Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habetAlexander, et regnabis in regno patris tui;
10 paenitet enim me quod dederimilli filiam meam: quaesivit enim me occidere ”.
11 Et vituperavit eum,propterea quod concupisceret regnum eius.
12 Et abstulit filiam suam et dediteam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiaeeorum.
13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capitisuo, Aegypti et Asiae.
14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus,quia rebellabant, qui erant de locis illis;
15 et audivit Alexander et venit adeum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida etfugavit eum.
16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autemPtolemaeus exaltatus est.
17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misitPtolemaeo.
18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant inmunitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus.
19 Et regnavitDemetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
20 In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarentarcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas.
21 Etabierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaveruntei quod Ionathas obsideret arcem.
22 Et audiens iratus est et statim, utaudivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideretarcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato.
23 Utaudivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et desacerdotibus et dedit se periculo
24 et accepit argentum et aurum et vestem etalia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam inconspectu eius.
25 Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
26 Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum inconspectu omnium amicorum suorum
27 et statuit ei principatum sacerdotii et,quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
28 Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchiaset Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
29 Et consensit rex et scripsitIonathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes:
30 “ Rex Demetriusfratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum.
31 Exemplum epistulae, quamscripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis:
32 “Rex Demetrius Lastheni patri salutem.
33 Genti Iudaeorum amicis nostris etconservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propterbenignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
34 Statuimus ergo illis finesIudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae suntIudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus inHierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annosde fructibus terrae et pomorum;
35 et alia, quae ad nos pertinent ex hoc temporedecimarum et tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes adnos coronas, omnia ipsis concedimus.
36 Et nihil horum irritum erit ex hoc et inomne tempus.
37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae etponatur in monte sancto in loco celebri” ”.
38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil eiresistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, exceptoperegrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnesexercitus patrum eius.
39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius etvidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad ImalcueArabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri;
40 et assidebat ei, uttraderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quantaconstituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansitibi diebus multis.
41 Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant inIerusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel.
42 Et misitDemetrius ad Ionathan dicens: “ Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sedgloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum;
43 nunc ergo rectefeceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”.
44 Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et veneruntad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
45 Et convenerunt, qui erantde civitate, centum viginti milia virorum, et volebant interficere regem;
46 etfugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis etcoeperunt pugnare.
47 Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnessimul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centummilia hominum.
48 Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illaet liberaverunt regem.
49 Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissentIudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt adregem cum precibus dicentes:
50 “ Da nobis dextras, et cessent Iudaeioppugnare nos et civitatem ”.
51 Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; etglorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant inregno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentesspolia multa.
52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra inconspectu eius.
53 Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se aIonatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabateum valde.
54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior;et regnavit et imposuit sibi diadema.
55 Et congregati sunt ad eum omnesexercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit etterga vertit.
56 Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam.
57 Etscripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “ Constituo tibi summumsacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”.
58 Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendiin auro et esse in purpura et habere fibulam auream.
59 Et Simonem fratrem eiusconstituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.
60 Et exiit Ionathas etperambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnisexercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorificede civitate.
61 Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; etobsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.
62 Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filiosprincipum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionemusque Damascum.
63 Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades,quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
64 etoccurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in regione.
65 Et applicuitSimon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
66 Etpostulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde etcepit civitatem et posuit in ea praesidium.
67 Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucemvigilaverunt in campo Asor.
68 Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei incampo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium.
70 Etfugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisiMatthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus.
71 Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit.
72 Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in fugam; et fugerunt.
73 Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum etinsequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicueruntillic.
74 Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; etreversus est Ionathas in Ierusalem.