Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ester 8


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversariiIudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim eiEsther quid esset sibi.1 ביום ההוא נתן המלך אחשורוש לאסתר המלכה את בית המן צרר היהודיים ומרדכי בא לפני המלך כי הגידה אסתר מה הוא לה
2 Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipiiusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum superdomum Aman.
2 ויסר המלך את טבעתו אשר העביר מהמן ויתנה למרדכי ותשם אסתר את מרדכי על בית המן
3 Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque etlocuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas,quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.3 ותוסף אסתר ותדבר לפני המלך ותפל לפני רגליו ותבך ותתחנן לו להעביר את רעת המן האגגי ואת מחשבתו אשר חשב על היהודים
4 At ille ex moresceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum4 ויושט המלך לאסתר את שרבט הזהב ותקם אסתר ותעמד לפני המלך
5 et ait: “Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videturesse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulisveteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostisIudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat,corrigantur.5 ותאמר אם על המלך טוב ואם מצאתי חן לפניו וכשר הדבר לפני המלך וטובה אני בעיניו יכתב להשיב את הספרים מחשבת המן בן המדתא האגגי אשר כתב לאבד את היהודים אשר בכל מדינות המלך
6 Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populusmeus, et interitum cognationis meae? ”.
6 כי איככה אוכל וראיתי ברעה אשר ימצא את עמי ואיככה אוכל וראיתי באבדן מולדתי
7 Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “ Domum Amanconcessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum inIudaeos mittere.7 ויאמר המלך אחשורש לאסתר המלכה ולמרדכי היהודי הנה בית המן נתתי לאסתר ואתו תלו על העץ על אשר שלח ידו ביהודיים
8 Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine,signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illiusanulo signatae non possunt immutari ”.
8 ואתם כתבו על היהודים כטוב בעיניכם בשם המלך וחתמו בטבעת המלך כי כתב אשר נכתב בשם המלך ונחתום בטבעת המלך אין להשיב
9 Accitisque scribis regis — erat autem tempus tertii mensis, qui appellaturSivan, vicesima et tertia illius die — scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeusvoluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centumviginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciaeatque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeisiuxta linguam et litteras suas.9 ויקראו ספרי המלך בעת ההיא בחדש השלישי הוא חדש סיון בשלושה ועשרים בו ויכתב ככל אשר צוה מרדכי אל היהודים ואל האחשדרפנים והפחות ושרי המדינות אשר מהדו ועד כוש שבע ועשרים ומאה מדינה מדינה ומדינה ככתבה ועם ועם כלשנו ואל היהודים ככתבם וכלשונם
10 Ipsaeque epistulae, quae ex regis nominemittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equisregiis discurrentes.10 ויכתב בשם המלך אחשורש ויחתם בטבעת המלך וישלח ספרים ביד הרצים בסוסים רכבי הרכש האחשתרנים בני הרמכים
11 Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, utin unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cumconiugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;11 אשר נתן המלך ליהודים אשר בכל עיר ועיר להקהל ולעמד על נפשם להשמיד ולהרג ולאבד את כל חיל עם ומדינה הצרים אתם טף ונשים ושללם לבוז
12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
12 ביום אחד בכל מדינות המלך אחשורוש בשלושה עשר לחדש שנים עשר הוא חדש אדר
13 Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, utomnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendamvindictam de hostibus suis.13 פתשגן הכתב להנתן דת בכל מדינה ומדינה גלוי לכל העמים ולהיות היהודיים עתודים ליום הזה להנקם מאיביהם
14 Egressique sunt veredarii celeres nuntiosperferentes, et edictum regis pependit in Susan.
14 הרצים רכבי הרכש האחשתרנים יצאו מבהלים ודחופים בדבר המלך והדת נתנה בשושן הבירה
15 Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebatvestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portansin capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavitatque laetata est.15 ומרדכי יצא מלפני המלך בלבוש מלכות תכלת וחור ועטרת זהב גדולה ותכריך בוץ וארגמן והעיר שושן צהלה ושמחה
16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor ettripudium.16 ליהודים היתה אורה ושמחה וששן ויקר
17 Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussaveniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, intantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniisiungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
17 ובכל מדינה ומדינה ובכל עיר ועיר מקום אשר דבר המלך ודתו מגיע שמחה וששון ליהודים משתה ויום טוב ורבים מעמי הארץ מתיהדים כי נפל פחד היהודים עליהם