Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Giuditta 9


font

1Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suumet scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quodoblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudithvoce magna ad Dominum et dixit:2“ Domine, Deus patris mei Simeon, cuidedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulumvirginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem etcoinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: “Non sic erit!”; etfecerunt.3Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, quierubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos superpotentes et potentes super thronos eorum.4Et dedisti mulieres eorum in praedamet filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a tedelectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinissui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam.5Tuenim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et quae nunc et quae futurasunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti.6Et astiterunt, quae voluisti,et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tuain praescientia.
7Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo etascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea etarcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;8Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorumplenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Volueruntenim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatistuae et deicere ferro cornu altaris tui.9Respice in superbiam eorum, dimitteiram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem,10etpercute servum ex labiis seductionis meae super principem et principem superservum eius; quassa elationem in manu viduae.11Non enim in multitudine virtustua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus etminorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorumsalvator.
12Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorumet terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam13et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui adversumtestamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum retentionisfiliorum tuorum cogitaverunt dura.14Et fac super omnem gentem tuam et omnemtribum scientiam, ut sciant quoniam tu Deus es universae potestatis et virtutis,et non est alius defensor generis Israel praeter te ”.