Scrutatio

Saturday, 5 October 2024 - Santa Maria Faustina Kowalska ( Letture di oggi)

Giuditta 7


font

1Crastina autem diepraecepit Holofernes omni militiae suae et omni populo suo, qui affuerunt inauxilium illius, ut pararent se ad Betuliam et ascensus montanae praeoccuparentet facerent pugnam adversus filios Israel.2Et paraverunt se in illa die omnisvir potens eorum; et virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuagintamilia peditum et equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erantpedites in eis, multitudo magna valde.3Et castra collocaverunt in convallemiuxta Betuliam ad fontem et praetenderunt in latitudinem contra Dothain usque adAbelmain et in longitudinem a Betulia usque Chyamonem, quae est contra Esdrelon.4Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde etdixerunt unusquisque ad proximum suum: “ Nunc lingent isti faciem totiusterrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum ”.5Et accipientes unusquisque vasa sua bellica et accendentes ignem in turribusmurorum suorum manebant custodientes per totam noctem illam.6Altera autem dieeduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erantin Betulia,7et visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarumperambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorumet ipse convertit in populum suum.8Et accedentes ad eum omnes principesfiliorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt:9“ Audiat verbum dominator noster, ne fiat confractio in virtute tua.10Populus enim hic filiorum Israel non fidit in lanceis suis sed in altitudinibusmontium, in quibus inhabitant; non enim est facile ascendere vertices montiumipsorum.11Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, etnon cadet ex populo tuo vir unus;12sed mane in castris tuis custodiens omnemvirum virtutis tuae, et obtineant pueri tui fontem aquarum, qui emanat a radicemontis,13quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficieteos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus supervertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat decivitate vir unus.14Et destilliscent in fame et siti ipsi et mulieres eorum etfilii eorum et, priusquam veniat gladius super eos, prosternentur in plateishabitationis suae,15et retribues eis retributionem malam, eo quod secesseruntet non obviaverunt faciei tuae in pace ”.16Et placuerunt verba eorum coramHoloferne et coram omnibus famulis eius, et constituit facere, ut locuti sunt.17Et promoverunt castra filii Moab et cum eis quinque milia filiorum Assyriaeet castra constituerunt in convalle et praeoccupaverunt aquas et fontes aquarumfiliorum Israel.18Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castraconstituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum etorientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Etreliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnemfaciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa,et erant in multitudinem magnam valde.
19Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabaturspiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poteranteffugere de medio eorum.20Et manserunt in circuitu eorum omnia castraAssyriae, pedites et quadrigae et equites eorum per dies triginta quattuor. Etdeficiebant omnibus inhabitantibus Betuliam omnia vasa aquarum eorum,21etcisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod biberent in satietatem aquamunam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere.22Et anxiati sunt infanteseorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateiscivitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis.23Etcollegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes etmulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibussenioribus:24“ Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobisiniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae.25Et nunc nonest qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in manus eorum, ut prosterneremurante eos in siti et perditione magna.26Et nunc convocate eos et traditecivitatem totam in captivitatem populo Holofernis et omni virtuti eius.27Melius est enim nos fieri illis in rapinam; erimus enim eis in servos etancillas, et vivet anima nostra, et non videbimus mortem infantium nostrorum inoculis nostris et mulieres et filios nostros deficientes in animabus suis.28Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum,qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrumnostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die ”.29Et factus estfletus magnus in medio ecclesiae omnium unanimiter, et clamaverunt ad DominumDeum voce magna.
30Et dixit ad eos Ozias: “ Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhucdies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam supernos; non enim derelinquet nos in consummationem.31Si autem transierint istiquinque dies, et non fuerit super nos adiutorium, faciam secundum verba vestra”.32Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turrescivitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant inmagna humilitate valde.