Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giuditta 7


font
NOVA VULGATADIODATI
1 Crastina autem diepraecepit Holofernes omni militiae suae et omni populo suo, qui affuerunt inauxilium illius, ut pararent se ad Betuliam et ascensus montanae praeoccuparentet facerent pugnam adversus filios Israel.
2 Et paraverunt se in illa die omnisvir potens eorum; et virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuagintamilia peditum et equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erantpedites in eis, multitudo magna valde.
3 Et castra collocaverunt in convallemiuxta Betuliam ad fontem et praetenderunt in latitudinem contra Dothain usque adAbelmain et in longitudinem a Betulia usque Chyamonem, quae est contra Esdrelon.
4 Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde etdixerunt unusquisque ad proximum suum: “ Nunc lingent isti faciem totiusterrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum ”.
5 Et accipientes unusquisque vasa sua bellica et accendentes ignem in turribusmurorum suorum manebant custodientes per totam noctem illam.
6 Altera autem dieeduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erantin Betulia,
7 et visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarumperambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorumet ipse convertit in populum suum.
8 Et accedentes ad eum omnes principesfiliorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt:
9 “ Audiat verbum dominator noster, ne fiat confractio in virtute tua.
10 Populus enim hic filiorum Israel non fidit in lanceis suis sed in altitudinibusmontium, in quibus inhabitant; non enim est facile ascendere vertices montiumipsorum.
11 Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, etnon cadet ex populo tuo vir unus;
12 sed mane in castris tuis custodiens omnemvirum virtutis tuae, et obtineant pueri tui fontem aquarum, qui emanat a radicemontis,
13 quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficieteos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus supervertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat decivitate vir unus.
14 Et destilliscent in fame et siti ipsi et mulieres eorum etfilii eorum et, priusquam veniat gladius super eos, prosternentur in plateishabitationis suae,
15 et retribues eis retributionem malam, eo quod secesseruntet non obviaverunt faciei tuae in pace ”.
16 Et placuerunt verba eorum coramHoloferne et coram omnibus famulis eius, et constituit facere, ut locuti sunt.
17 Et promoverunt castra filii Moab et cum eis quinque milia filiorum Assyriaeet castra constituerunt in convalle et praeoccupaverunt aquas et fontes aquarumfiliorum Israel.
18 Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castraconstituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum etorientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Etreliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnemfaciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa,et erant in multitudinem magnam valde.
19 Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabaturspiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poteranteffugere de medio eorum.
20 Et manserunt in circuitu eorum omnia castraAssyriae, pedites et quadrigae et equites eorum per dies triginta quattuor. Etdeficiebant omnibus inhabitantibus Betuliam omnia vasa aquarum eorum,
21 etcisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod biberent in satietatem aquamunam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere.
22 Et anxiati sunt infanteseorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateiscivitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis.
23 Etcollegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes etmulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibussenioribus:
24 “ Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobisiniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae.
25 Et nunc nonest qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in manus eorum, ut prosterneremurante eos in siti et perditione magna.
26 Et nunc convocate eos et traditecivitatem totam in captivitatem populo Holofernis et omni virtuti eius.
27 Melius est enim nos fieri illis in rapinam; erimus enim eis in servos etancillas, et vivet anima nostra, et non videbimus mortem infantium nostrorum inoculis nostris et mulieres et filios nostros deficientes in animabus suis.
28 Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum,qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrumnostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die ”.
29 Et factus estfletus magnus in medio ecclesiae omnium unanimiter, et clamaverunt ad DominumDeum voce magna.
30 Et dixit ad eos Ozias: “ Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhucdies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam supernos; non enim derelinquet nos in consummationem.
31 Si autem transierint istiquinque dies, et non fuerit super nos adiutorium, faciam secundum verba vestra”.
32 Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turrescivitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant inmagna humilitate valde.