Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 18


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim1 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum.
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
3 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba : sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
6 et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.
7 Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem;7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
8 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
9 Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba,9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer.10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer : adversarius quippe erat Thou Adarezer.
11 Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.
11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia :
13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David : salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
15 Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis :
16 Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba :
17 Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.
17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.