Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 18


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim1 ויהי אחרי כן ויך דויד את פלשתים ויכניעם ויקח את גת ובנתיה מיד פלשתים
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum.
2 ויך את מואב ויהיו מואב עבדים לדויד נשאי מנחה
3 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.3 ויך דויד את הדדעזר מלך צובה חמתה בלכתו להציב ידו בנהר פרת
4 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.4 וילכד דויד ממנו אלף רכב ושבעת אלפים פרשים ועשרים אלף איש רגלי ויעקר דויד את כל הרכב ויותר ממנו מאה רכב
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum5 ויבא ארם דרמשק לעזור להדדעזר מלך צובה ויך דויד בארם עשרים ושנים אלף איש
6 et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.6 וישם דויד בארם דרמשק ויהי ארם לדויד עבדים נשאי מנחה ויושע יהוה לדויד בכל אשר הלך
7 Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem;7 ויקח דויד את שלטי הזהב אשר היו על עבדי הדדעזר ויביאם ירושלם
8 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
8 ומטבחת ומכון ערי הדדעזר לקח דויד נחשת רבה מאד בה עשה שלמה את ים הנחשת ואת העמודים ואת כלי הנחשת
9 Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba,9 וישמע תעו מלך חמת כי הכה דויד את כל חיל הדדעזר מלך צובה
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer.10 וישלח את הדורם בנו אל המלך דויד לשאול לו לשלום ולברכו על אשר נלחם בהדדעזר ויכהו כי איש מלחמות תעו היה הדדעזר וכל כלי זהב וכסף ונחשת
11 Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.
11 גם אתם הקדיש המלך דויד ליהוה עם הכסף והזהב אשר נשא מכל הגוים מאדום וממואב ומבני עמון ומפלשתים ומעמלק
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia12 ואבשי בן צרויה הכה את אדום בגיא המלח שמונה עשר אלף
13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
13 וישם באדום נציבים ויהיו כל אדום עבדים לדויד ויושע יהוה את דויד בכל אשר הלך
14 Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.14 וימלך דויד על כל ישראל ויהי עשה משפט וצדקה לכל עמו
15 Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.15 ויואב בן צרויה על הצבא ויהושפט בן אחילוד מזכיר
16 Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.16 וצדוק בן אחיטוב ואבימלך בן אביתר כהנים ושושא סופר
17 Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.
17 ובניהו בן יהוידע על הכרתי והפלתי ובני דויד הראשנים ליד המלך