Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 15


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.1 ויעש לו בתים בעיר דויד ויכן מקום לארון האלהים ויט לו אהל
2 Tunc dixit David: “ Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ”.2 אז אמר דויד לא לשאת את ארון האלהים כי אם הלוים כי בם בחר יהוה לשאת את ארון יהוה ולשרתו עד עולם
3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei;3 ויקהל דויד את כל ישראל אל ירושלם להעלות את ארון יהוה אל מקומו אשר הכין לו
4 necnon et filios Aaron et Levitas.4 ויאסף דויד את בני אהרן ואת הלוים
5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti;5 לבני קהת אוריאל השר ואחיו מאה ועשרים
6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti;6 לבני מררי עשיה השר ואחיו מאתים ועשרים
7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta;7 לבני גרשום יואל השר ואחיו מאה ושלשים
8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti;8 לבני אליצפן שמעיה השר ואחיו מאתים
9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;9 לבני חברון אליאל השר ואחיו שמונים
10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
10 לבני עזיאל עמינדב השר ואחיו מאה ושנים עשר
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab11 ויקרא דויד לצדוק ולאביתר הכהנים וללוים לאוריאל עשיה ויואל שמעיה ואליאל ועמינדב
12 et dixit ad eos: “ Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi.12 ויאמר להם אתם ראשי האבות ללוים התקדשו אתם ואחיכם והעליתם את ארון יהוה אלהי ישראל אל הכינותי לו
13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ”.13 כי למבראשונה לא אתם פרץ יהוה אלהינו בנו כי לא דרשנהו כמשפט
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel;14 ויתקדשו הכהנים והלוים להעלות את ארון יהוה אלהי ישראל
15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.
15 וישאו בני הלוים את ארון האלהים כאשר צוה משה כדבר יהוה בכתפם במטות עליהם
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae.16 ויאמר דויד לשרי הלוים להעמיד את אחיהם המשררים בכלי שיר נבלים וכנרות ומצלתים משמיעים להרים בקול לשמחה
17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae17 ויעמידו הלוים את הימן בן יואל ומן אחיו אסף בן ברכיהו ומן בני מררי אחיהם איתן בן קושיהו
18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.18 ועמהם אחיהם המשנים זכריהו בן ויעזיאל ושמירמות ויחיאל ועני אליאב ובניהו ומעשיהו ומתתיהו ואליפלהו ומקניהו ועבד אדם ויעיאל השערים
19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus,19 והמשררים הימן אסף ואיתן במצלתים נחשת להשמיע
20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “ Virgines ”.20 וזכריה ועזיאל ושמירמות ויחיאל ועני ואליאב ומעשיהו ובניהו בנבלים על עלמות
21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;21 ומתתיהו ואליפלהו ומקניהו ועבד אדם ויעיאל ועזזיהו בכנרות על השמינית לנצח
22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.22 וכנניהו שר הלוים במשא יסר במשא כי מבין הוא
23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.23 וברכיה ואלקנה שערים לארון
24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.
24 ושבניהו ויושפט ונתנאל ועמשי וזכריהו ובניהו ואליעזר הכהנים מחצצרים בחצצרות לפני ארון האלהים ועבד אדם ויחיה שערים לארון
25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.25 ויהי דויד וזקני ישראל ושרי האלפים ההלכים להעלות את ארון ברית יהוה מן בית עבד אדם בשמחה
26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.26 ויהי בעזר האלהים את הלוים נשאי ארון ברית יהוה ויזבחו שבעה פרים ושבעה אילים
27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo —27 ודויד מכרבל במעיל בוץ וכל הלוים הנשאים את הארון והמשררים וכנניה השר המשא המשררים ועל דויד אפוד בד
28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis.28 וכל ישראל מעלים את ארון ברית יהוה בתרועה ובקול שופר ובחצצרות ובמצלתים משמעים בנבלים וכנרות
29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.
29 ויהי ארון ברית יהוה בא עד עיר דויד ומיכל בת שאול נשקפה בעד החלון ותרא את המלך דויד מרקד ומשחק ותבז לו בלבה