Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 13


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus1 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
2 et ait ad omnem coetum Israel: “ Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,2 et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul ”.3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.
4 Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo.4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.
5 Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.5 Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
6 Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius.6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum.7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
8 Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis.
8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
9 Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt.9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo.10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
11 Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in praesentem diem.11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.
12 Et timuit Deum tunc temporis dicens: “ Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? ”.12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
13 Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthaei.13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
14 Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat.
14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.