1 Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus | 1 Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus |
2 et ait ad omnem coetum Israel: “ Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, | 2 et ait ad omnem coetum Israel: “ Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, |
3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul ”. | 3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul ”. |
4 Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo. | 4 Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo. |
5 Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. | 5 Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. |
6 Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. | 6 Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. |
7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. | 7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. |
8 Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis.
| 8 Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis.
|
9 Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt. | 9 Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt. |
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. | 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. |
11 Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in praesentem diem. | 11 Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in praesentem diem. |
12 Et timuit Deum tunc temporis dicens: “ Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? ”. | 12 Et timuit Deum tunc temporis dicens: “ Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? ”. |
13 Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthaei. | 13 Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthaei. |
14 Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat.
| 14 Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat.
|