Salmos 51
1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
BIBLIA | VULGATA |
---|---|
1 In finem. Intellectus David, | |
2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. | |
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? | |
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. | |
5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. | |
6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa. | |
7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. | |
8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent : | |
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. | |
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. | |
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. |