1Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Moab
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod incenderit ossa regis Edom
usque ad cinerem,
2mittam ignem in Moab,
et devorabit aedes Carioth,
et morietur in tumultu Moab,
in clamore et voce tubae;
3disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo ”,
dicit Dominus.
4Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Iudae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
C deceperunt enim eos idola sua,
post quae abierant patres eorum C
5mittam ignem in Iudam,
et devorabit aedes Ierusalem ”.
6Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Israel
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod vendiderint pro argento iustum
et pauperem pro calceamentis;
7qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinaverint,
et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
8et super vestimentis pignoratis accubuerint
iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint
in domo Dei sui.
9Ego autem exterminaveram
Amorraeum a facie eorum,
cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,
et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper
et radices eius subter. 10Ego ascendere vos feci
de terra Aegypti
et duxi vos in deserto
quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorraei; 11et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos.
Numquid non ita est, filii Israel?,
dicit Dominus. 12Et propinastis nazaraeis vinum
et prophetis mandastis dicentes:
“Ne prophetetis”. 13Ecce ego comprimam vos ad solum,
sicut comprimit plaustrum
onustum feno; 14deerit fuga a veloce,
et fortis non firmabit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam; 15tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam, 16et fortissimus corde inter robustos
nudus fugiet in illa die ”,
dicit Dominus.