Amos 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem, | 1 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem, |
2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae; | 2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae; |
3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ”, dicit Dominus. | 3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ”, dicit Dominus. |
4 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C | 4 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C |
5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ”. | 5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ”. |
6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; | 6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; |
7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; | 7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; |
8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. | 8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. |
9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. | 9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. |
10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; | 10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; |
11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus. | 11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus. |
12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”. | 12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”. |
13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; | 13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; |
14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; | 14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; |
15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, | 15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, |
16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ”, dicit Dominus. | 16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ”, dicit Dominus. |