1Post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terraetenentes quattuor ventos terrae, ne flaret ventus super terram neque super mareneque in ullam arborem. 2Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis,habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibusdatum est nocere terrae et mari, 3dicens: “ Nolite nocere terrae neque marineque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ”. 4Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omnitribu filiorum Israel: 5ex tribu Iudae duodecim milia signati, ex tribu Rubenduodecim milia, ex tribu Gad duodecim milia, 6ex tribu Aser duodecim milia, extribu Nephthali duodecim milia, ex tribu Manasse duodecim milia, 7ex tribuSimeon duodecim milia, ex tribu Levi duodecim milia, ex tribu Issachar duodecimmilia, 8ex tribu Zabulon duodecim milia, ex tribu Ioseph duodecim milia, extribu Beniamin duodecim milia signati.
9Post haec vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibusgentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectuAgni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum; 10et clamant voce magnadicentes: “ Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno ”.
11Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium,et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum 12dicentes:
“ Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor etvirtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen ”.
13Et respondit unus de senioribus dicens mihi: “ Hi, qui amicti sunt stolisalbis, qui sunt et unde venerunt? ”. 14Et dixi illi: “ Domine mi, tu scis”. Et dixit mihi: “ Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laveruntstolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. 15Ideo sunt ante thronum Deiet serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabitsuper illos. 16Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet superillos sol neque ullus aestus, 17quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascetillos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimamex oculis eorum ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc