1Post haec vidi: et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quamaudivi, tamquam tubae loquentis mecum dicens: “ Ascende huc, et ostendam tibi,quae oportet fieri post haec ”. 2Statim fui in spiritu: et ecce thronuspositus erat in caelo; et supra thronum sedens; 3et, qui sedebat, similis erataspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectusimilis smaragdo. 4Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et superthronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, etsuper capita eorum coronas aureas. 5Et de throno procedunt fulgura et voces ettonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum, quae sunt septemspiritus Dei; 6et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Etin medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante etretro: 7et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, ettertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilaevolanti. 8Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuituet intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et quiventurus est! ”. 9Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarumactionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, 10procidebantviginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem insaecula saeculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes:
11“ Dignus es, Domine et Deus noster,
accipere gloriam et honorem et virtutem,
quia tu creasti omnia,
et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc