1Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capitaseptem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nominablasphemiae. 2Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicutursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronumsuum et potestatem magnam. 3Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem,et plaga mortis eius curata est.
Et admirata est universa terra post bestiam, 4et adoraverunt draconem, quiadedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “ Quis similisbestiae, et quis potest pugnare cum ea? ”.
5Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestasfacere menses quadraginta duos. 6Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum,blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant. 7Etdatum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est eipotestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. 8Et adorabunt eumomnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitaeAgni, qui occisus est, ab origine mundi. 9Si quis habet aurem, audiat:
10Si quis in captivitatem,
in captivitatem vadit;
si quis in gladio debet occidi,
oportet eum in gladio occidi.
Hic est patientia et fides sanctorum.
11Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similiaagni, et loquebatur sicut draco. 12Et potestatem prioris bestiae omnem facit inconspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam,cuius curata est plaga mortis. 13Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat decaelo descendere in terram in conspectu hominum. 14Et seducit habitantes terrampropter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicenshabitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii etvixit. 15Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquaturimago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae,occidantur. 16Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes etliberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibussuis, 17et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomenbestiae aut numerum nominis eius. 18Hic sapientia est: qui habet intellectum,computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescentisexaginta sex.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc