1Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2“Tu er go, fili hominis,assume super Tyrum lamentum 3et dices Tyro, quae habitat in introitu maris,negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.
4In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.
5Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;
6quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.
7Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
8Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.
9Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas. 10Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem. 11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadiierant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsicompleverunt pulchritudinem tuam. 12Tharsis negotiatrix tua proptermultitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederuntpro mercibus tuis. 13Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia etvasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. 14De domo Thogormaequos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; 15filiiRhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos etebenina reddiderunt tibi ut tributum. 16Edom negotiator tuus proptermultitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum etcorallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. 17Iuda et terra Israel ipsiinstitores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunttibi in commutationem. 18Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operumtuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar 19et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia etcalamus in commutatione tua erat. 20Dedan institores tui in tapetibus adequitandum. 21Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae;cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui. 22Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnemlapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis. 23Charran et Chenne etEden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui. 24Ipsinegotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitistexturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
25Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.
26In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.
27Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.
28A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.
29Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.
30Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.
31Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;
32et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?
33Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.
34Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.
35Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato;
36negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum” ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc