1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2“ Fili hominis, quid habet lignum vitis
prae omnibus lignis sarmentorum,
quae sunt inter ligna silvarum?
3Numquid tolletur de ea lignum,
ut fiat opus,
aut fabricabitur de ea paxillus,
ut dependeat in eo quodcumque vas?
4Ecce igni datum est in escam,
utramque partem eius consumpsit ignis,
et medietas eius adusta est;
numquid utile erit ad opus?
5Etiam cum esset integrum,
non erat aptum ad opus;
quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit,
nihil ex eo fiet operis.
6Propterea haec dicit Dominus Deus:
Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,
quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Ierusalem.
7Et ponam faciem meam in eos:
de igne egressi sunt,
et ignis consumet eos.
Et scietis quia ego Dominus,
cum posuero faciem meam in eos
8et dedero terram inviam et desolatam,
eo quod praevaricatores exstiterint ”,
dicit Dominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc