1Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
2Ad Aegyptum.
Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluviumEuphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quartoanno Ioachim filii Iosiae regis Iudae.
3“ Praeparate scutum et clipeum
et procedite ad bellum.
4Iungite equos et ascendite, equites;
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes,
fortes eorum caesos;
fugerunt conciti nec respexerunt:
terror undique,
ait Dominus.
6Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis;
ad aquilonem iuxta flumen Euphraten
victi sunt et ruerunt.
7Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius?
8Aegyptus Nili instar ascendit,
et velut flumina moventur fluctus eius,
et dixit: “Ascendens operiam terram,
perdam civitatem et habitatores eius”.
9Ascendite, equi, et irruite, currus;
et procedant fortes,
Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas. 10Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur,
et inebriatur sanguine eorum;
victima enim Domini, Dei exercituum,
in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. 11Ascende in Galaad et tolle resinam,
virgo filia Aegypti;
frustra multiplicas medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur. 12Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram,
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt ”. 13Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniretNabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. 14“ Annuntiate Aegypto
et auditum facite in Magdolo,
et resonet in Memphi et in Taphnis,
dicite: “Sta et praepara te,
quia devoravit gladius ea,
quae per circuitum tuum sunt”. 15Quare deiectus est fortis tuus?
Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge,
et revertamur ad populum nostrum
et ad terram nativitatis nostrae,
a facie gladii saevientis”. 17Vocate nomen pharaonis regis Aegypti:
Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. 18Vivo ego, inquit rex,
Dominus exercituum nomen eius,
quoniam sicut Thabor in montibus
et sicut Carmelus ad mare veniet. 19Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia Aegypti,
quia Memphis in solitudinem erit
et destruetur et inhabitabilis erit.
20Vitula elegans atque formosa Aegyptus,
stimulus ab aquilone venit ei.
21Mercennarii quoque eius,
qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati,
versi sunt et fugerunt simul
nec stare potuerunt,
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
22Vox eius quasi serpentis sibilantis,
quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei,
quasi caedentes ligna.
23Succiderunt saltum eius,
ait Dominus,
qui supputari non potest;
multiplicati sunt enim super locustas,
et non est eis numerus.
24Confusa est filia Aegypti
et tradita in manu populi aquilonis ”.
25Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo super Amon de Noet super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius etsuper pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; 26et dabo eos in manuquaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manuservorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27Et tu ne timeas, serve meus Iacob,
et ne paveas, Israel,
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et requiescet,
securus erit, et non erit qui exterreat eum.
28Et tu noli timere, serve meus Iacob,
ait Dominus,
quia tecum ego sum,
quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te;
te vero non consumam,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc