1Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant interra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terraPhatures, dicens: 2“ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistisomne malum istud, quod adduxi super Ierusalem et super omnes urbes Iudae; etecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator 3propter malitiam, quamfecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerentdeos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri. 4Et misi ad vosomnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolitefacere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. 5Et non audierunt necinclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarentdiis alienis; 6et effusa est indignatio mea et furor meus et succensa est incivitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, et versae sunt in solitudinem etvastitatem secundum diem hanc.
7Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malumgrande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus etlactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, 8provocantesme in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, inquam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis inmaledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? 9Numquid obliti estismala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra etmala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem? 10Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt inlege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meamin vobis in malum et disperdam omnem Iudam. 12Et assumam reliquias Iudae, quiposuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi,et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame etconsumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et eruntin exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. 13Etvisitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, ingladio et in fame et in peste: 14et non erit qui effugiat et sit residuus dereliquiis Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti etreverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertanturet habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint ”. 15Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxoreseorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, etomnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: 16“Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te, 17sedfacientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemusreginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, regesnostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturatisumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. 18Ex eo autem tempore,quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemusomnibus et gladio et fame consumpti sumus. 19Quod si nos sacrificamus reginaecaeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas adeffingendum eam et libandum ei libamina? ”.
20Et dixit Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres etadversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: 21“ Numquidnon sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateisIerusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populusterrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius? 22Et nonpoterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propterabominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et instuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. 23Propterea quod sacrificaveritis et peccaveritis Domino et non audieritis vocemDomini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis,idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec ”.
24Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: “ Auditeverbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti. 25Haec dicit Dominusexercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestroet manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, utsacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra etopere perpetrate ea. 26Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis interra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquamultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit DominusDeus”, in omni terra Aegypti. 27Ecce ego vigilabo super eos in malum et nonin bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio etfame, donec penitus consumantur. 28Et, qui fugerint gladium, revertentur deterra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quaeingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur,meus an illorum.
29Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, utsciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. 30Haec dicitDominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorumeius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae inmanu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc