1Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est aNabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis inmedio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem. 2Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “ Dominus Deus tuuslocutus est malum hoc super locum istum 3et adduxit; et fecit Dominus, sicutlocutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus estvobis sermo hic. 4Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt inmanibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponamoculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside;ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi utvadas, illuc perge ”. 5Cum nondum reverteretur, dixit: “ Revertere adGodoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibusIudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas,vade ”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisiteum. 6Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cumeo in medio populi, qui relictus fuerat in terra.
7Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones,ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicamterrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibusterrae, qui non fuerant translati in Babylonem, 8venerunt ad Godoliam inMaspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree etSaraia filius Thanehumeth et filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezoniasfilius Maachathi, ipsi et viri eorum. 9Et iuravit eis Godolias filius Ahicamfilii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis;habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 10Ecce egohabito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autemcolligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete inurbibus vestris, quas tenetis ”. 11Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et inuniversis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea etquod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, 12reversisunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et veneruntin terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multamnimis. 13Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerantin regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha 14et dixerunt ei: “ Scito quodBaalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15Iohanan vero filius Careedixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “ Ibo et percutiam Ismael filiumNathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnesIudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae ”. 16Et aitGodolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “ Noli facere verbum hoc;falsum enim tu loqueris de Ismael ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc