1In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum est verbumistud a Domino dicens: 2“ Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini etloqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini,universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahereverbum, 3si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala, etpaeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum. 4Etdices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in legemea, quam dedi vobis, 5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quosego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, 6dabo domumistam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae ”.
7Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verbahaec in domo Domini. 8Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quaepraeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eumsacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “ Morte moriaris! 9Quareprophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs istadesolabitur, eo quod non sit habitator”? ”.
Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. 10Etaudierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domumDomini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. 11Et locuti suntsacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “ Iudiciummortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistisauribus vestris ”. 12Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universumpopulum dicens: “ Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et adcivitatem hanc omnia verba, quae audistis. 13Nunc ergo bonas facite viasvestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominummali, quod locutus est adversum vos. 14Ego autem ecce in manibus vestris sum;facite mihi, quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15Verumtamen scitoteet cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contravosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enimmisit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec ”. 16Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “ Non estviro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. 17Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populiloquentes: 18“ Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regisIudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum:
Sion quasi ager arabitur,
et Ierusalem in acervum lapidum erit,
et mons domus in excelsa silvarum”. 19Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid nontimuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali,quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animasnostras! ”.
20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei deCariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanciuxta omnia verba Ieremiae. 21Et audivit rex Ioachim et omnes potentes etprincipes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias ettimuit fugitque et ingressus est Aegyptum. 22Et misit rex Ioachim viros inAegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum; 23et eduxeruntUriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim, et percussit eum gladio etproiecit cadaver eius in sepulcris filiorum vulgi. 24Igitur manus Ahicam filiiSaphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerenteum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc