1Vani autem sunt natura omnes homines,
in quibus non subest scientia Dei;
et de his, quae videntur bonis,
non potuerunt intellegere eum, qui est,
neque operibus attendentes agnoverunt artificem.
2Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem
aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli,
rectores orbis terrarum, deos putaverunt.
3Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt,
sciant quanto his dominator eorum melior est:
speciei enim principium et auctor constituit ea.
4Si autem virtutem et operationem eorum mirati,
intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis:
5a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum
cognoscibiliter potest creator horum videri.
6Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant
Deum quaerentes et volentes invenire.
7Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt
et credunt visui,
quoniam pulchra sunt, quae videntur.
8Iterum autem nec his potest ignosci:
9si enim tantum valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum,
quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
10Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum,
qui appellaverunt deos opera manuum hominum,
aurum et argentum, artis inventionem
et similitudines animalium
aut lapidem inutilem, opus manus antiquae.
11Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit
C huius docte erasit omnem corticem
et arte sua usus diligenter
fabricavit vas utile in conversationem vitae;
12reliquiis autem eius operis
ad praeparationem escae abusus, satiatus est,
13et reliquum horum, quod ad nullos usus facit,
lignum curvum et nodis concretum accipiens,
sculpsit diligenter per vacuitatem suam
et per scientiam tempore requiei figuravit illud -
assimilavit illud imagini hominis
14aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit,
perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius
et omnem maculam, quae in illo erat, perliniens
15et faciens ei dignam habitationem
in pariete posuit illud, confirmans ferro.
16Ne igitur forte caderet providit illi,
sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare:
imago enim est, et opus est illi adiutorium.
17Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens,
non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est,
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur
18et pro vita rogat mortuum
et in adiutorium rem omnino inutilem invocat,
et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest,
19et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu
petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc