Primus Machabaeorum - 9

12345678910111213141516

1Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelioet apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrumcornu cum illis. 2Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posueruntin Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animashominum multas. 3Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundiapplicuerunt ad Ierusalem; 4et surrexerunt et abierunt in Bereth in vigintimilibus virorum et duobus milibus equitum. 5Et Iudas posuerat castra in Elasa,et tria milia viri electi cum eo; 6et viderunt multitudinem exercitus quiamulti sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et nonremanserunt ex eis nisi octingenti viri. 7Et vidit Iudas quod defluxitexercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia nonhabebat tempus congregandi eos, 8et dissolutus est. Et dixit his, qui residuierant: “ Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnareadversus eos ”. 9Et avertebant eum dicentes: “ Non poterimus, sed liberemusanimas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversuseos; nos autem pauci sumus ”. 10Et ait Iudas: “ Absit istam rem facere, utfugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtutepropter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ”. 11Et movitexercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duaspartes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminisomnes potentes. 12Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio exduabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parteIudae, etiam ipsi in tubis; 13et commota est terra a voce exercituum; etcommissum est proelium a mane usque ad vesperam.
14Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, etconvenerunt cum ipso omnes constantes corde; 15et contrita est dextera pars abeis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. 16Et, qui in sinistro cornuerant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam eteos, qui cum ipso erant, a tergo. 17Et ingravatum est proelium, et cecideruntvulnerati multi ex his et ex illis; 18et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. 19Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcropatrum suorum in Modin. 20Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israelplanctu magno et lugebant dies multos 21et dixerunt: “ Quomodo ceciditpotens, qui salvum faciebat populum Israel! ”.
22Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudiniseius non sunt descripta; multa enim erant valde.
23Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel,et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. 24In diebus illis facta estfames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. 25Et elegit Bacchides virosimpios et constituit eos dominos regionis; 26et exquirebant et perscrutabanturamicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos etilludebat. 27Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die,qua non est visus propheta illis.
28Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: 29“ Ex quofrater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contrainimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; 30nunc itaque tehodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellumnostrum ”. 31Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit locoIudae fratris sui.
32Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere; 33et cognovit Ionathas etSimon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue etconsederunt ad aquam lacus Asphar. 34Et cognovit Bacchides die sabbatorum etvenit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. 35Et Ionathas misit fratremsuum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illisapparatum suum, qui erat copiosus. 36Et exierunt filii Iambri ex Medaba etcomprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea. 37Posthaec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambrifaciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnisprincipibus Chanaan cum ambitione magna. 38Et recordati sunt sanguinis Ioannisfratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; 39etelevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, etsponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis etmusicis et armis multis. 40Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos,et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperuntomnia spolia eorum. 41Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorumipsorum in lamentum. 42Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui etreversi sunt ad ripam Iordanis.
43Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis invirtute magna. 44Et dixit ad suos Ionathas: “ Surgamus et pugnemus proanimabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: 45ecce enimbellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes etsaltus, et non est locus divertendi. 46Nunc ergo clamate in caelum, utliberemini de manu inimicorum vestrorum ”. Et commissum est bellum. 47Etextendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro. 48Etdissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt inulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. 49Et ceciderunt de parteBacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. 50Etaedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, etEmmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsiset portis et seris; 51et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent inIsrael. 52Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eisauxilia et apparatum escarum. 53Et accepit filios principum regionis obsides etposuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
54Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimusdestrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Etcoepit destruere. 55In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita suntopera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loquiverbum et mandare de domo sua; 56et mortuus est Alcimus in tempore illo cumtormento magno. 57Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversusest ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
58Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “ Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt,in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendeteos omnes una nocte ”. 59Et abierunt et consilium ei dederunt. 60Etsurrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis,qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; etnon potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. 61Et apprehenderunt de virisregionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos. 62Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est indeserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam. 63Et cognovit Bacchideset congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant,denuntiavit; 64et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam diesmultos et fecit machinas. 65Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum incivitate et exiit in regionem et venit cum numero; 66et percussit Odomera etfratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere etcrescere in virtutibus. 67Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt decivitate et succenderunt machinas 68et pugnaverunt contra Bacchidem, etcontritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius etadventus eius erat inanis. 69Et iratus est animo contra viros iniquos, qui eiconsilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; etcogitaverunt abire in regionem eius. 70Et cognovit Ionathas et misit ad eumlegatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. 71Et accepit etfecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebusvitae eius; 72et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terraIudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fineseius. 73Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; etcoepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc