Paralipomenon I 14
1234567891011121314151617181920212223242526272829
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.2Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
3Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;4et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,5Iebahar et Elisua et Eliphalet,6Noga quoque et Napheg et Iaphia,7Elisama et Beeliada et Eliphalet.
8Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.9Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.10Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”.11Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).12Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;14consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”.16Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.17Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
1234567891011121314151617181920212223242526272829
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito