Zachariæ 2
1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;2et dixi adangelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haecsunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.3Et ostenditmihi Dominus quattuor fabros;4et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Quirespondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulosviros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, utdeiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, utdispergerent eam”.
5Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculusmensorum.6Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalemet videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
7Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus aliusegrediebatur in occursum eius;8et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerumistum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum etiumentorum in medio eius.9Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuituet in gloria ero in medio eius.10Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuorventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.11Heu, Sion, fuge, quae habitas apudfiliam Babylonis!12Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit mead gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.13Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; etcognoscetis quia Dominus exercituum misit me.14Iubila et laetare, filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui,
ait Dominus.15Et applicabuntur gentes multae
ad Dominum in die illa
et erunt ei in populum.
Et habitabo in medio tui,
et scies quia Dominus exercituum
misit me ad te.16Et possidebit Dominus Iudam
partem suam super terram sanctam
et eliget adhuc Ierusalem.17Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.
1234567891011121314
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito