Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Zaccaria 2


font
NOVA VULGATALA SACRA BIBBIA
1 Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
2 et dixi adangelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haecsunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.
3 Et ostenditmihi Dominus quattuor fabros;
4 et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Quirespondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulosviros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, utdeiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, utdispergerent eam”.
5 Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculusmensorum.
6 Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalemet videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
7 Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus aliusegrediebatur in occursum eius;
8 et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerumistum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum etiumentorum in medio eius.
9 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuituet in gloria ero in medio eius.
10 Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuorventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
11 Heu, Sion, fuge, quae habitas apudfiliam Babylonis!
12 Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit mead gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
13 Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; etcognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
14 Iubila et laetare, filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui,
ait Dominus.
15 Et applicabuntur gentes multae
ad Dominum in die illa
et erunt ei in populum.
Et habitabo in medio tui,
et scies quia Dominus exercituum
misit me ad te.
16 Et possidebit Dominus Iudam
partem suam super terram sanctam
et eliget adhuc Ierusalem.
17 Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.