Sapientia 3
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. | 1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. |
| 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, | 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, |
| 3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace : | 3 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. |
| 4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. | 4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; |
| 5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. | 5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. |
| 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. | 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, |
| 7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. | 7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; |
| 8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. | 8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. |
| 9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. | 9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. |
| 10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. | 10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. |
| 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. | 11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. |
| 12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. | 12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. |
| 13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; | 13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. |
| 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. | 14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. |
| 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. | 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. |
| 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. | 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. |
| 17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum : | 17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; |
| 18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. | 18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: |
| 19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. | 19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. |