Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Sapientia 11


font

1Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
2Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,
et in locis desertis fixerunt casas.
3Steterunt contra hostes,
et de inimicis se vindicaverunt.
4Sitierunt, et invocaverunt te,
et data est illis aqua de petra altissima,
et requies sitis de lapide duro.

5Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum
a defectione potus sui,
et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :
6per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
7Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,
humanum sanguinem dedisti injustis.
8Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,
dedisti illis abundantem aquam insperate,
9ostendens per sitim quæ tunc fuit,
quemadmodum tuos exaltares,
et adversarios illorum necares.
10Cum enim tentati sunt,
et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,
scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
11Hos quidem tamquam pater monens probasti ;
illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
12Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
13Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,
cum memoria præteritorum.
14Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,
commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
15Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,
in finem eventus mirati sunt,
non similiter justis sitientes.
16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,
quod quidam errantes colebant mutos serpentes
et bestias supervacuas,
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;
17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,
quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,
immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
19aut novi generis ira plenas ignotas bestias,
aut vaporem ignium spirantes,
aut fumi odorem proferentes,
aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;
20quarum non solum læsura poterat illos exterminare,
sed et aspectus per timorem occidere.
21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,
persecutionem passi ab ipsis factis suis,
et dispersi per spiritum virtutis tuæ :
sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
22Multum enim valere, tibi soli supererat semper :
et virtuti brachii tui quis resistet ?
23Quoniam tamquam momentum stateræ,
sic est ante te orbis terrarum,
et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
24Sed misereris omnium, quia omnia potes ;
et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
25Diligis enim omnia quæ sunt,
et nihil odisti eorum quæ fecisti ;
nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
26Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?
aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
27Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,
qui amas animas.