Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Sapientia 15


font

1Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,
patiens, et in misericordia disponens omnia.
2Etenim si peccaverimus, tui sumus,
scientes magnitudinem tuam ;
et si non peccaverimus,
scimus quoniam apud te sumus computati.
3Nosse enim te, consummata justitia est ;
et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
4Non enim in errorem induxit nos
hominum malæ artis excogitatio,
nec umbra picturæ labor sine fructu,
effigies sculpta per varios colores :
5cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,
et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
6Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,
et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.

7Sed et figulus mollem terram premens,
laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;
et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,
et similiter quæ his sunt contraria :
horum autem vasorum quis sit usus,
judex est figulus.
8Et cum labore vano deum fingit de eodem luto
ille qui paulo ante de terra factus fuerat,
et post pusillum reducit se unde acceptus est,
repetitus animæ debitum quam habebat.
9Sed cura est illi non quia laboraturus est,
nec quoniam brevis illi vita est :
sed concertatur aurificibus et argentariis ;
sed et ærarios imitatur,
et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
10Cinis est enim cor ejus,
et terra supervacua spes illius,
et luto vilior vita ejus :
11quoniam ignoravit qui se finxit,
et qui inspiravit illi animam quæ operatur,
et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,
et conversationem vitæ compositam ad lucrum,
et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
13Hic enim scit se super omnes delinquere,
qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
14Omnes enim insipientes,
et infelices supra modum animæ superbi,
sunt inimici populi tui, et imperantes illi :
15quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,
quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum,
neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
16Homo enim fecit illos ;
et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.
Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
17Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
Melior enim est ipse his quos colit,
quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.

18Sed et animalia miserrima colunt ;
insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
19Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :
effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.