Lettera a Tito 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA TINTORI |
---|---|
1 Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, adomne opus bonum paratos esse, | |
2 neminem blasphemare, non litigiosos esse,modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. | |
3 Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientesconcupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,odientes invicem. | |
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostriDei, | |
5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suammisericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationisSpiritus Sancti, | |
6 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatoremnostrum, | |
7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitaeaeternae. | |
8 Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibuspraeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; | |
9 stultasautem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita,sunt enim inutiles et vanae. | |
10 Haereticum hominem post unam et secundamcorreptionem devita, | |
11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, etdelinquit, proprio iudicio condemnatus. | |
12 Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibienim statui hiemare. | |
13 Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, utnihil illis desit. | |
14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad ususnecessarios, ut non sint infructuosi. | |
15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. |