Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Tessalonicesi 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in DeoPatre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibusnostris, sine intermissione;2 Gratia vobis, et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
3 memores operis fidei vestrae et laboris caritatiset sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :
4 scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :
5 quia evangelium nostrumnon fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et inplenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
6 Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum intribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti :
7 ita ut facti sitis formaomnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
8 A vobis enim diffamatus estsermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra,quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui;8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
9 ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodoconversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
10 et exspectareFilium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab iraventura.
10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.