Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui suntEphesi, et fidelibus in Christo Iesu:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostroet Domino Iesu Christo.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae,
5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,
6 in laudem gloriae gratiae suae,
in qua gratificavit nos in Dilecto,
6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius,
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,
8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
10 in dispensationem plenitudinis temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quae in caelis et quae in terra, in ipso;
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;
11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, quiomnia operatur secundum consilium voluntatis suae,11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :
12 ut simus in laudem gloriaeeius, qui ante speravimus in Christo;12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
13 in quo et vos cum audissetis verbumveritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritupromissionis Sancto,13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionemacquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, etdilectionem in omnes sanctos,15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriamfaciens in orationibus meis,16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Patergloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius,17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quaedivitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
19 et quae sit supereminensmagnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiaevirtutis eius,19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis etconstituens ad dexteram suam in caelestibus20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :
21 supra omnem principatum etpotestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solumin hoc saeculo sed et in futuro;21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsumdedit caput supra omnia ecclesiae,22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius,qui omnia in omnibus adimpletur.
23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.